![[]](img/image.png)
1. STABULARIUS, qui Stabulorum, vel equorum et jumentorum curam habet, in Lege Wisigoth.
lib. 2. tit. 4. § 4. Carolus M. lib. 2. de Imagin. cap. 25 :
Apostolus denique Paulus, Evangelicus ille Stabularius,... cui Redemptor duplicis scientiæ, sive duorum testamentorum pecuniam concedit, etc.Ubi pecunia, idem valet quod pecus. Res haud omnino certa : ibi enim respicere videtur ad Stabularium Evangelicum, cui duos denarios protulit Samaritanus ut hominem a latronibus vulneratum curaret : unde Stabularius ibi idem qui caupo, Gall. Hôtellier, ut et apud Apuleium lib. 1. Metamorph. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 23 :
Est frater, cui commissa est obedientia, ut de solis curam habeat caballis et mulis, quem et Stabularium appellant.Vide Guerard. in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. pag. 62. not. 13.