« »
 
[]« Staderia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 570c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STADERIA
STADERIA, Statera, verticulum, Gall. Peson, Italis Stadera et Stadiera. Statuta Placent. lib. 6. fol. 68. v° :
Nullus molinarius teneat vel habeat in molendinis, vel domibus, vel habitationibus Staderias, pondera, starium, minam, vel [] quartarium in pœna xx. sol. Plac.
Vide Stadirola.
P. Carpentier, 1766.
◊ Staderia etiam dicitur id, quod pro ponderandis mercibus ad stateram publicam exsolvitur. Annal. Placent. ad ann. 1447. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 896 :
Communitas Mediolani ipsam civitatem Placentiam et ejus districtum..... fecit immunem et exemtam ab ordinariis (oneribus) per annum præsentem ;...... de Staderia vero et officiis notariorum perpetuo.
Infra col. 908 :
Item quod non solvatur Staderia pro rebus, quæ in civitate vel episcopatu nascuntur.
Charta ann. 1230. apud eumd. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 365 :
Pro ponderatione Staderiæ debeant solvere..... decem imperiales pro quolibet milliario et non ultra.