« »
 
[]« Stafsaken » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 572c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAFSAKEN
STAFSAKEN, vel Stapesaken, Decretum Tassilonis Ducis Bajw. § 7 :
De eo, quod Bajoarii Stafsaken (alias Stapfsaken) dicunt, in verbis, quibus ex vetusta consuetudine Paganorum idololatriam reperimus, (constituimus) ut deinceps non aliter, nisi sic dicat, qui quærit debitum : Hæc mihi injuste abstulisti ; Reus vero contradicat : Non hoc abstuli, nec componere debeo. Iterata voce, requisito debito dicat : Extendamus dextras nostras ad justum Judicium Dei : et tunc manus dextras uterque ad cœlum extendat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paganicæ superstitionis reliquias hic agnoscere facile est : atque adeo non male Spelmannus a Saxon. stæf vel sæf, statua ; et saca, causa, vocis originem deducere videtur. Et quidem ibi agitur, ni fallor, de sacramento coram idolo præstito.