« Stagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 573b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAGIUM
STAGIUM, Cœnaculum, nostris vulgo Estage. Stagium vero quasi στέγιον dictum quidam autumant unde σίστεγον, binis constans cœnaculis, vel tabulatis. Athanasius in Libello ad
Leonem PP. in Concilio Calchedonensi act. 3. ait, ἐν τετάρτῃ
στέγῃ mansionem suam fuisse : nos diceremus :
Au quatriéme estage.Gall. Christ. novæ edit. tom. 4. col. 434 :
Tertio Nonas Octobris an. Dom. 1327. obiit bonæ memoriæ dom. Joannes de S. Valeriano quondam decanus Eduensis, qui construxit et ædificavit de suis propriis tria Stagia contigua granario, etc.MS. :
A grant plenté y ot fenestres,Hautains Estages et beaulx estres.
Stagium, præsertim usurpatur pro ea obligatione, qua vassallus tenetur stare in
castro domini sui, sive pro eo tuendo contra hostes, sive ex alio debito. Feoda Campaniæ
pag. 72 :
Hæc dedit domina Comitissa pro continuo Stagio faciendo apud sanctam Menoldim, per totum annum Dudoni de Buixiaco, 7. libratas terræ cum carucata terræ, quam dominus Comes ei dederat.Tabularium S. Genovefæ Paris. ann. 1211 :
Quod Dominus Castri et Milites feodati, qui tenebantur ratione feudorum suorum facere stagium pro custodia castri, etc.
P. , 1766.
◊ Hinc Faire estant,
Stagium facere, in Charta Phil. Pulc. ann. 1300. ex Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 45 :
Thiebaus de Lohereine, sire de Rumillei, ait recognu à tenir de nous à touzjours mais et de nos hoirs en fié receptable, sens faire Estant, etc.Vide supra Estannus.
Estagium, Eadem notione. Vetus Inquesta in Probat. Hist. Guinensis pag. 350 :
Et dixit, quod feodum de Firmitate, et feodum Hugonis Malivicini, quod Dominus de Firmitate tenet, est par et dimidium Ribemontis, et debet Estagium per annum, etc.Feoda Campaniæ fol. 25 :
Theaubaudus de Cresperi debet Estagium in castello domini de Boilleuci, etc.Charta Petri Episcopi Cabilonens. apud Sammarthanos :
Quia prætendebat Milites suos in Castro Ussello in Estagio existere.Charta ann. 1244. ex Tabul. Corbeiensi :
Ego Ingerannus de Argonia dictus Pilars et uxor mea debeo Estagium Vicedomino Pinconii apud Alliacum quolibet anno per unum mensem sumptibus meis propriis persolvendum.De Stagiis, vel Estagiis, et qua ex causa tenerentur, et quem in finem ad ea peragenda adstringerentur vassalli in castris dominorum, pluribus docuimus in Notis ad Stabilimenta S. Ludovici : quibus addenda videtur, prolixior licet Charta insignis, quæ horum usum omnino nobis aperit :
Noverint universi pariter præsentes et futuri, quod cum nobilis vir Hugo Comes S. Pauli requireret a Paribus Castelli S. Pauli, quale Estagium vel residentiam facere debebant in eodem castello : ipsi habito inter se super hoc diligenti consilio et relatu, concorditer responderunt in hunc modum. Videlicet quod si prædictus Comes et uxor ejus Estagium sive residentiam faciebant in castello memorato, ipsi et uxores ibidem secum residentiam facerent per dies quadraginta. Et si uxor ipsius Comitis ibidem præsens non erat, neque eorum uxores præsentes esse tenerentur. Die vero prima adventus ipsorum, cum ipsi veniunt pro suo Estagio faciendo in castello sæpedicto, ipsi et eorum uxores cum familia universa, quam secum adducunt ad Estagium faciendum, debent comedere primum prandium ad Curiam Comitis supradicti. Diebus vero sequentibus usque ad supradictos 40. dies, si ibidem tantum moram fecerint, teneretur unusquisque sibi et familiæ suæ necessaria providere. Die vero ultima 40. dierum, sicut et in primo, teneretur eis in uno prandio providere dictus Comes, et postea ipsos licentiare sine causa, nec a die illa in unum annum tenerentur Estagium facere in prædicto Castello dicti Pares. Si vero totum Estagium non facerent sed solummodo per tres dies vel quatuor vel amplius, sive minus, nec opus esset, et tamen cum licentia Comitis recederent, nihilominus remanerent quieti et liberi de Estagio ibidem faciendo usque ad unum annum. Sciendum est etiam, quod si uxor dicti Comitis tempore 40. dierum in castello jamdicto præsens erat, et pro viduitate sua, vel pro casu aliquo a prædicto Estagio recederet, et uxores Parium similiter possunt recedere cum causa. Similiter et si dictus Comes recederet sine causa, possent recedere dicti Pares. Si vero dictus Comes alicui Parium injuriam faceret, manente Estagio, et conquereretur de ipso, per judicium Parium incontinenti teneretur emendare ipsi Pari. Notandum etiam, quod omnes Pares communiter per totum annum, quo ibidem præsentes erunt pro prædicto Estagio faciendo, possunt et debent in foresta sua venari, et in garennis suis similiter, tam ad bestias quam ad volucres, in prædicta foresta possunt mittere summarium suum pro lignis percipiendis ad ardendum per totum annum memoratum. Etiam, quia prædictus Comes a prædictis paribus requisivit, quale servitium ei deberent pro Comitatu defendendo, ipsi concorditer responderunt, quod si viderint quod Comitatus defensione indigeret, quilibet eorum debet defendere ad expensas proprias per 40. dies, nec a fine 40. dierum in unum annum servitium hujusmodi posset requirere dictus Comes. Et si minus spatium temporis sufficiebat ad defensionem dicti Comitatus, nihilominus quieti et liberi remanerent ab hujusmodi servitio usque ad unum annum. Ad hoc dicendum fuerunt et concordaverunt Dom. Joannes de Baliolo, Dom. Rogerus de Dors, Dom. Balduinus de Dunjon, Domina Nedidis Buticularia, Dom. Hugo Ploubes, et Dom. de Pas, Dom. Joannes Boulons, Balduinus Dom. de Senesaint Leger, Balduinus de Aria, Balduinus de Heseke, Rogerus de Heseke, Joannes de Mirebeau. Et ut hoc ratum et stabile perseveret, prædicti Pares præsens scriptum sigilli sui munimine confirmarunt, protestantes et dicentes, quod si possint inquirere a probis viris et antiquis, quid plus servitii facere deberent Comiti memorato, plus eidem facerent diligenter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Varie pro
variis infeodationum Chartis exhibitum est a vassallis Stagii servitium, ut
efficitur cum ex iis quæ collegit Vir doctissimus in Notis ad cap. 53. Stabilim. S.
Ludovici, tum ex iis quæ hic subjicit. Nonnulla iterum addenda duximus, ex quibus
observata a Cangio non modo illustrantur, sed et quædam hactenus prætermissa aut neglecta
docebimur. Instrumenta ipsa nude exhibemus ex Tabular. Corbeiensi : otiose enim
annotaremus quæ cuilibet legenti obvia erunt. Charta ann. 1214 : Ego Eustachius de la Leuttillie notum facio quod ego et heres meus lizanchiam et Stagium unius anni annuatim Vicedomino et heredi suo cum uxoribus nostris apud Pinconium ut par integer ad custus nostros debemus.Alia ann. 1223 :
Ego Hugo Miles de Beeloy tam præsentibus quam futuris notum facio quod ego homo ligius sum dom. Pinconii communitatis et dom. de Sessolio de hoc quod apud Tempus et apud Pinconium cum pertinenciisCharta ann. 1223 :(habeo)et debeo dom. Pinconii Stagium unum annum apud Pinconium cum uxore mea et ad custum meum hæreditarie annuatim ego et heres meus sibi et heredi suo quum citatus ero vel aliquis ex parte mea absque souspressura. Item alia vice ego sum homo ligius communitatis dom. Pinconii et dom. de Sessolio de hoc quod apud Fordinoy habeo cum pertinenciis, et debeo dom. Pinconii Stagium tres menses apud Pinconium cum uxore mea et ad custum meum imperpetuum annuatim ego et hæres meus sibi et heredi suo, quum ego vel aliquis ex parte mea citatus fuero absque souspressura. Et si contigerit quod quidam ex eis me citaverit de servitio suo, alter vero de servitio quod ei debeo, quamdiu ero in illo servitio me debet deportare, salvo hoc quod Stagium est dom. Pinconii.
Ego Radulphus de Boughainevile Miles... debeo continuam residenciam per unum annum integrum viro nobili dom. de Pinconio in castro suo Pinconii cum uxore mea, quam placebit ei, et in expensis meis propriis.Alia ejusdem anni :
Ego Petrus de Briskemaisnill... debeo dom. de Pinconio residenciam continuam apud Molanum et in expensis meis.Charta ann. 1244 :
Ego Manasserus Miles dom. de Blangiaco...... et heredes mei Stagium septem menses Vicedomino in quolibet anno et heredi suo cum uxore nostra apud Pinconium ad custus nostros debemus, et quod ego sum semipar ejusdem.Charta ann. 1244 :
Ego Petrus dictus Canis..... debeo Vicedomino Pinconii ego et heredes mihi sibi et heredibus suis de feodo de Alliaco Stagium per plenum annum apud Alliacum cum uxoribus nostris.Charta ann. 1280 :
Henris Chevalier sires de Fluy salut. Comme noble hom et mes chiers sires Jehans Vidames d'Amiens sires de Pinkeigny m'eust kemandé que je ad journée certaine qui me fu assignée de par li fusse à Pinkeigny pour faire men Estage si comme je li devoie et pour faire certaine moustranche des fiés que je tenoie de li, à lequele journée je fu et li moutrai les tenanches des fiés et des avants-fiés que je tenoie de li, et li cognue tel Estage et tel serviche ke je li devoie le miex et le plus loiaument que je peu et l'en donnai mes lettres à sa requeste, esqueles lettres je ne mis mie que je le devant dit Estage deusse à armes, lequele cose me sire li Vidames entendoit ke li deusse et le me demandoit par droit, et disoit ke autrefois l'avoient me anchiseur paié as siens et je à li et l'offroit à prouver, si vouloit... Sachent tous ke je li connois tout pleinement se demande de l'Estage devant dit faire à armes toutes les fois ke je en aroie su kemandement de li ou de sen commant, et doit etre entendu ke se en l'espasse du tans ke je sui à men Estage à Pinkeigny, me sires li Vidames ou ses kemans me veut mener à armes avoec li hors Pinkeigny, faire le poet et tenus y sui d'aler, et se me sires li Vidames ou ses kemans me detenoit par quoi je ne peusse chu jour revenir à Pinkeigny, je demourroie à sen coust et seroit tenus de mi paier mes wages.Charta ann. 1249 :
Je Jehans de Fordinoy Chevaliers fais assavoir..... que je sui hom le Vidame d'Amiens seignor de Pinkigni de la warde de Croy que je tieng de Monsignor Robert de Saveuzes de Monsignor Raoul de Bascoyel et l'en doi un an d'Estage à Pinkigni à men coust je et ma feme et mi oir à lui et à ses oirs quant il ou leurs certains messages nous en semonra ou ammonestera.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stagium, Feudum stagio obnoxium. Charta Balduini Comit. Flandr. ann. 1198. apud
Miræum tom. 1. pag. 723. col. 1 : Eustacius vero in meà constitutus præsentia Montibus in castro, sub testimonio Parium suorum, qui hæc prænominata de feodo paritatis suæ et Stagii Montensis a me tenebat, ipsa in manum meam libere reportavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stagium, Domus, in qua quis stat, habitat. Consuet. Lemovic. art. 42 : Item consuetudo est quia fultones seu sarturatores pannorum debent custodire in Stagiis seu domibus suis per septem dies pannos emptos in loco ubi videri possunt publice.Vide Stagia 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estaga, Eodem significatu. Charta ann. 1125. inter Probat. tom. 2. novæ Histor. Occitan.
col. 429 : Donamus tibi Bernardo de Tresmals ad fevum et propter castellaniam, ipsam Estagam et ipsum mansum qui fuit Bernardi traditoris et fratrum ejus in Carcassona.Alia ejusdem ann. ibid. col. 431 :
Damus tibi Nichola ad fevum propter castellaniam ipsam Estagam et ipsum mansum qui fuit Raimundi Cathallanni in civitate Carcassona.Vide Estagga.
Estagia, Eodem intellectu. Regestum Constabulariæ Burdegal. f. 134 :
Arnaldus Bernardi de Moros pro Estagia sua de Puiols, in parochia de Tersat, debet unum barilum vini de sporta.Ita alibi ibidem sæpe.
Estagium, Eadem notione. Assisiæ Hierosolymit. MSS. cap. 228 :
Et se il n'a manoir estable en la vile, où il doit son Estage tenir, il le doit semondre en l'ostel, où il fu darrainement manant.Vetus Poeta MS. de Vulpe Coronato :
Guill. Guiart in Hist. Francor. MS :Qu'oncques en ordene de Précheur,De Jacopin, frere meneur,Renards n'entra, ne fist Estage.
Pour garder le pont de domage,Ja sont tuit garni li Estage,De ceus, que len y a huchez.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stagium, Mansio, commoratio. Charta Curiæ Suession. ann. 1262 : Habebit Stagium sive mansionem suam in in dicta domo.Guillelmo Tyrii versio Gallica lib. 16. cap. 1 :
Avoit laissié l'Estage de la cité :ubi Latine habetur :
Illius dimissa habitatione.MS :
N'avoient mie grant corageDe feire el païs loing Estage.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1339. tom. 8.
Ordinat. reg. Franc. pag. 94. art. 6 : Concedimus habitatoribus nunc in dicto loco Simpodii commorantibus, ne qui eorum, ratione vel occasione delictorum commissorum,.... ad jus trahantur,..... nisi invenirentur in locis, in quibus delinquerunt,...... sive in Stagiis in quibus prius morabantur, pro quibus erant homines ligii et questales.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estagna, Eodem sensu. Statuta Montispessul. ann. 1204 : Si quis extraneus pro quolibet honore homo alterius fuerit et in Montempessulanum venerit pro Estagna, etc.
P. , 1766.
Stagium, Portus, locus ubi naves stare possunt. Charta ann. 1342. in Reg. 72.
Chartoph. reg. ch. 341 : Cum easVide supra Stadium 7.(trabes)ab inde usque ad quoddam Stagium marinum et quamdam insulam marinam..... adduci fecisset, etc.
Estagium habere dominus dicitur, cum hospitium ei debetur. Libertates concessæ Villæ
franchæ ab Archembaldo Dom. Borbonii ann. 1217 :
Dominus Borbonensis non debet habere apud Villamfrancam domum, nec Estagium, nec credentiam per vim.
Stagium Facere, et complere, præterea dicuntur Canonici qui faciunt
residentiam, quæ ad aliquot dies in anno computatur. Tabularium Ecclesiæ S. Aniani
Aurelian. ann. 1254 :
Ut quicumque hujus Ecclesiæ Canonicus, seu qui in hac Ecclesia non servierit alia vice, seu non Stagium compleverit, quod quidem Stagium novies viginti tres dies continet, et in die S. Petri ad vincula inchoatur, a die obitus sui usque ad revolutionem anni ubicumque et quandocunque expleto illius anni Stagio obierit, grossos præbendæ suæ illius anni fructus ratione peragendi servitii integre habeat, etc.Obituar. MS. Eccl. Morin. :
Canonicis vero vere residentibus et qui suum Stagium compleverunt, cuilibet x. sol.Ibidem :
Item dies Cinerum pro duplici habetur et dantur xxx. libræ amigdalarum cuilibet canonico, dum tamen sint residentes per majorem partem Quadragesimæ, et fecerint totum Stagium ad plenum.Statutum Renaldi Episc. Paris. ann. 1253. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 38. col. 1 :
Quicumque de cætero in ecclesia sanctæ Opportunæ canonice instituetur, juret quod per sex menses annuatim continue vel per partes ibidem residere tenebitur, nisi aliquis canonicorum in nostro servitio extiterit, qui Stagium suum faciet nostro servitio insistendo, ac si in eadem ecclesia personaliter resideret.Adde Chartam ann. 1260. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 210.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estagium Facere, Eadem notione, in Charta Petri Abbat. S. Benigni Divion. ann. 1259. ex Tabul.
ejusdem Monast. : Canonici prædictæ capellæ in eadem de cætero facient Estagia personaliter anno quolibet per duos menses et septimanas..... Capellani qui Missas habent...... residentiam continuam in ea facient.
Stagium Concedere, in Tabulario S. Aniani Aurelian. ann. 1269. est absolvere a residentia, verbi
gratia, Canonicum, qui pro servitio Ecclesiæ peregre proficiscitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stagiarius, Stagiator, Canonicus qui in Stagio est, qui stagium suum
decurrit.
Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 43. v° : Canonicis vero vere residentibus et qui suum Stagium compleverunt, cuilibet x. sol. aliis denique Stagiariis et passiageriis, cuilibet interessenti ii. sol.Charta Ricardi II. Reg. Angl. ann. 1399. apud Rymer. tom. 8. pag. 74 :
Ac vos, præfate Decane, et Stagiarios sive residentiarios tunc dictæ ecclesiæ existentes, etc.Regest. Capitul. Autissiodor. ad ann. 1396 :
Domini Stephanus de Hamello et magister Johannes Clementeti qui fuerunt novi Stagiatores, facient pelotam proxima die Lunæ post Pascha.Vide infra Stagi.
Stagerius, Qui debet stagium, stagio obnoxius vassallus : vel qui domum habet in
aliquo loco. Feoda Campaniæ fol. 1 :
Vicecomes Feritatis, ligius et Stagerius de Feritate de hominio Feritatis.Passim ibi. Charta ann. circ. 1063. ex Schedis Præs. :
Primus fuit Stagerius nomine dictarum ecclesiarum in dicto manso.Sed et iidem qui Hospites, in Tabular. S. Dionysii de Novigento Rotroci fol. 105 :
Hospites, seu Stagiarii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estaetus, Eodem intellectu, in Schedis Lobinelli.Estagiarii, Eadem notione. Estagiers, in Consuetud. Turon. art. 7. 49. 50. Andegav.
art. 134. 135. 174. etc. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1222. in Tabulario Episcopatus
Parisiens. Thuano :
De albanatis forinsecis concedimus, quod solvant Episcopo in una septimana consuetudines debitas, ac si nunquam fuissent albanati, nec de cætero albanentur, nisi sint Estagiarii Parisienses, etc.Occurrit in Charta alia ann. 1224. apud Perardum in Burgundicis pag. 405. :
Alibi :Ferez fermer le Chastel de Belin :Et festes dire vostre Prevost Oudin,Les Estagers face ceans venir,Trestos semongne et les grans et petits, etc.
De Gironville font le tours enforcir,Les barbacanes reparer et blanchir,Les Estagiers en la ville venir,Et les Serjant por le fiè deservir.
Estagierement. Sacramentum exactum a Burgensibus Insulensis oppidi, apud Haræum in Castellanis
Insul. :
Il vous convient venir manoir en cette ville Estagierement vous, vos femme, et vos mesnie, se vos en y estes requis d'Eschevins.Id est, ita ut stagium seu domicilium in ea habeatis. Arvernis, Estagié, est conductor domus. Vide Stare 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stagium. Litteræ Philippi III. Reg. Franc. ann. 1277. tom. 3. Ordinat. pag. 61 :
Item quod consuetudines et usagia quæ dicta Maria et vir suus ejus nomine, habent in castro seu villa predictisHinc Stagium facere dicuntur qui trimestre servitium Principi exhibent ; qua etiam notione vox Gallica Soison usurpatur in Charta ann. 1404. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 817 :(Lemovic.)... cum omnibus emolumentis inde provenientibus, necnon foris et pretiis carnium, galinarum et aliarum rerum venalium.... pro certis pretiis habendarum, ac certis temporibus sibi competentibus ad venditionem feni sui seu aliarum rerum, de quibus est consuetum, quæ tempora Stagium usualiter appellantur, etc.
Item, que tous offices mis, instituez, et confermez par Mons. de Bourg. durant son gouvernement au Duchié de Bretaigne, demourront en leur estat, sans ce qu'ils soient aucunement muez ou ostez sans lettre et consentement de M. de Bourg. excepté Messire Alain de la Houssaye qui sera osté de Soison.
Stagi, Primarii quidam e Conventu Cathedralis Ecclesiæ, qui moderandis statuendisque
ejusdem rebus necessario requiruntur, scilicet Decanus, Subdecanus, et 2. vel 3.
majores Canonici ; alias Residentiarii. Sic in Paulina Ecclesia Londinensi. Ita
Spelmannus.