« »
 
[]« Stampus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 579c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAMPUS
STAMPUS, Nota, impressio, signum, character, exemplar, Gall. Empreinte, modelle, Angl. Stamp, Ital. Stampa : unde Stampillas vocabant tabulas celatas, quibus, ut nomen suum Chartis apponerent illiterati, utebantur. Vide Præfat. Ludewigi ad tom. 1. Reliq. MSS. Charta ann. 1546. apud Rymer. tom. 15. pag. 101 :
Licentiam damus.... ad signandum vice et nomine nostro.... cum uno Stampo, vocato a Drie Stampp, ad nostrum mandatum signent et impressionem faciant sine atramento.... Et post dictam signationem et impressionem cum dicto Stampo, etc.
Statuta Placent. lib. 6. fol. 82. v° :
Et prædicti quadrelli... sint et esse debeant.... ad mensuram et Stampum, ut hactenus consueverunt esse.
Vide Stampa, et Standardum 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unde iisdem Stampare, imprimere, quibus etiam perforare sonat ex Acad. Cruscanis : hinc fortassis Gallicum Stampe, pro Foramen, perforatio, ut videtur, in Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 423 :
Item s'il est aucuns qui face ouvreir par devant herrayne d'autruy par Stampe ou par encombrier de fource d'eawe, pour telle herrayne à empirier, etc.