![[]](img/image.png)
1. STANDARDUM, Stantarum, Standarum, Standale : Vexillum præcipuum
totius exercitus, vulgo nostris Estendart.
Standardum Scriptores rerum Hierosolymitanarum Saracenis ac Sultanis vulgo adscribunt.
Tudebodus lib 5. extremo :
Unus autem nostrorum accepit Standarum Ammiravisi, desuper quod erat pomum aureum, hasta vero tota cooperta argento : quod Stantarum apud nos dicitur vexillum.Albertus Aquensis lib. 6. cap. 50 :
Longissima hasta argento operta per totum, quod vocant Standart, et quæ Regis Babyloniæ exercitui signum præferebatur, et circa quam præcipua virtus densabatur.Robertus Monachus lib. 9. Hist. Hieros. :
Vexillum Admiravisi, quod Standardum vocant.Fulcherius Carnotensis lib. 3. cap. 18 :
Tria nempe vexilla pretiosissima, quæ Standars nominamus, ab eis excusserunt.Gauterius de Bellis Antiochen. pag. 447 :
Ad montem, quo Standarum, et robur ipsorum conglomeratum fuerat, iter dirigit.Denique Baldricus Dolensis lib. 4. pag. 137. et ex eo Ordericus Vitalis lib. 9 :
Admiravisi Stantarum a longe considerans.Adde eumdem Vitalem pag. 759. et Matthæum Paris pag. 35. Turpinus cap. 18. Carrocium iisdem Saracenis tribuit. Tametsi ex prælaudatis Scriptoribus id omnino erui haud possit, constat tamen
Standardum pro Carrocio usurpari, vel certe ejusdem fuisse formæ. Simeon Dunelmensis
ann. 1138 :
Matth. Paris ann. 1236 :
Qui omnes procedentes secus Alvertum in campo quodam...... Standart, id est, malum navis erexerunt, vexillum S. Petri..... in eo suspendentes.Ricardus Hagustaldensis de Gestis Stephani Regis Angl. :
Mox autem aliqui eorum in medio cujusdam machinæ, quam illi adduxerant, unius navis malum erexerunt, quod Standard appellaverunt ; unde Hugo Sotevagina Eboracensis Archidiaconus :
Dicitur a stando Standardum, quod stetit illicMilitiæ probitas vincere sive mori.
In summitate vero ipsius arboris... vexilla suspenderunt. Chronicon Andrense ann. 1184. de Comite Flandriæ :
Standardum altissimum, Dragonem desuper præferentem, Comes secum super currum quatuor rotarum duci fecit, quod Rex cum tota Francia indigne tulit.Pertz. Scriptor. tom. 6. pag. 422. lin. 25.
Standarum.Hæc totidem verbis leguntur in Genealog. Comit. Flandr. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 391. Willelmus Brito lib. 11. Philippid. Ottonis Imp. vexillum describens :
Mox :Standardum ædificat, miroque insignit honore.
Quæ hisce versibus vernaculis reddidit Guillelmus Guiart in Hist. Francor. MS. ad ann. 1214. vers. 6830 :Erigit in carro palum, paloque draconemImplicat, etc.
Othes pour la pais despecierFait lors son Estendart drecier,Fols est qui nus plus riche cerche :Un grant dragon ot sur la perche,Qui fu sus un beau char posée,Vers France ot la gueule baée,Pour le Reaume chalengier,Come s'il deust tout mangier.Cis dragons sousting la banniereDes connoissance l'Emperiere,Qui porte au bel et aloré,Dessus ot un aigle doré,C'est signe de guerre cuisant.
![[]](img/image.png)
Exeuntes igitur cives in multitudine gravi circiter ad 50. millia armatorum obviam Imperatori, cum Standardo suo, quod Carrucam, vel Carrochium appellant, indubitanter perrexerunt.Ægidius Aureæ-vallis Monachus in Alexandro Episcopo Leod. cap. 24 :
Captoque Ducis vexillo, dicto Gallice Standart, opere plumario, a Regina Angliæ ei misso, quod fastu superbiæ quadriga boum ferebat.Eadem ferme habet Brustemius. Adde Levoldum Northovium in Chronico Markano ann. 1287. Ita Standart pro Carocio usurpavit :
Infra :Nostre Emperere fist l'Estendart venir,Mult l'a bien fet de Chevaliers emplir,Et de Serjans, por le fez sostenir.
Alibi :Més les grans gens Fromond le posteif,Sor l'Estendart font les nos resortir.
Jam vero quod Standardum signum et vexillum fuerit statorium, a veteri Teutonico standa, et stanta, quod est sistere, deducit Loccenius lib. 3. Antiquit. Suecicar. cap. 2. Hugo vero Eboracensis Archidiaconus a Latino Stare.L'Estendart verse, et li huz est levez.
◊ Apud Anglos præcipuum Regis vexillum Standardum
etiam dictum fuit. Hinc Signum regium, quod vocatur Standard, apud Scriptores rerum
Anglicarum, Radulfum de Diceto pag. 480. Bromptonum pag. 1026. Henricum Huntindonensem
lib. 8. pag. 388. Robertum de Monte ann. 1065. 1138. Matth. Paris pag. 52. etc. Diversum
tamen a Dracone, de quo supra egimus. Matth. Westmonasteriensis ann. 1016 :
Relicto loco, qui ex more erat inter Draconem et Standardum, cucurrit in aciem primam.Sed an Standardum vicem Carrocii præbuerit, non omnino exploratum.
Standale. Rigordus ann. 1190 :
Deinde desuper corpora Sanctorum duo Standalia decenter insignita pro memoria SS. Martyrum et tutela contra inimicos crucis Christi pugnaturus propriis manibus accepit.Eadem voce utuntur Itali : Jo. Villaneus lib. 6. cap. 77. describens Carrocium Florentinorum :
Era uno carro in su quatro rote, tutto dipinto di vermiglio, et haveavi su due grande antenne vermiglie, in su le quali ventilava il grande Stendale dell' arme del Comune di Firenze, bianco et vermiglio. Il quale Carrocio tirava uno grande et forte paio di buoi, tutti coverti di panno vermiglio lano, che solamente erano deputati al detto Officio, etc.Vide Murator. tom. 20. col. 660. in Notis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Standalis, ut Standardum. Nicolaus Specialis de Reb. Siculis lib. 5. cap. 14. apud
Muratorium tom. 10. col. 1026 : Conradus Auria constituens in animo se victorem, si posset in primo conflictu vexillum hostium, quod vulgo Standalem vocant, obruere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Standerium, Eodem intellectu. Adrianus de Veteri-busco de Reb. Leod. apud Marten. tom. 4.
Ampliss. Collect. col. 1294 : Item, quod haberent Standardum S. Lamberti, et requireretur domicellus de Marka, quod vellet portare..... Ecclesiæ requisitæ de deliberando Standerio, responderunt quod nihil pertineret ad eos.Ibidem col. 1315 :
Rogaverunt etiam consules illos de majori, quod ostenderent Standerium sancti Lamberti, et ponerent super altare.Occurrit rursum col. 1316. et 1377.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stantarius, Eodem significatu. Jac. Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1282. apud Murator. tom. 6.
col. 580 : Insuper (ordinatum fuit) quod Stantarium B. Georgii de cetero non portaretur per mare alicubi ullo modo, nisi essent galeæ x.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stendardus, Eadem notione, in Charta ann. 1430. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 64. col. 2 :
Et in dicto exercitu de patria Ducis Sabaudiæ quinque Capitanei suos Stendardos deferre facientes interfuerunt.Funus Joh. Galeaz. apud Murator. tom. 16. col. 1026 :
Et postea ipsi steterunt ibi cum dictis scuderiis ad recipiendum et offerendum confanones, bannerias, Stendardos, cimeria, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stindardum, Eodem sensu, in Annal. Estens. Jac. de Layto apud eumdem Murator. tom. 18. col.
971 : Totum exercitum..... in civitatem subito introduxerunt cum vexillis et Stindardis dom. Ducis, etc.
Extendarium Vexillum, apud Albertinum Mussatum lib. 5. de Gestis Italicor. rubrica 2.
◊ Frequens mentio est vocis Estendart apud
Scriptores vernaculos, apud quos fere semper pro præcipuo exercitus vexillo usurpatur,
Froissartem 4. vol. cap. 18. Monstrelletum 1. vol. pag. 248. 254. 2. vol. pag. 35. 3. vol.
etc. Berrium pag. 108. Meerbekum in Obsequiis Caroli V. Imp. pag. 79. 85. Chronicon
Bertrandi Guesclini :
Thiebaut du Pont quant vit des Anglois l'errementQui faisoient Estendart du penon bel et gent.
P. , 1766.
◊ Estrainniere et
Estrannere, eadem notione, apud Froissart. 3. vol. cap. 36 : On faisoit bannieres, pennons, Estranneres de cendaux, si belles que merveille seroit à penser.Ibid. cap. 116 :
Venteloient sur Estrainnieres trop gentement armoyées des armes des seigneurs, qui resplendissoient contre le soleil.