« Stanga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 581b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STANGA
STANGA, Tigillus, pertica, vectis,
vinculum, Germanis Stange, Italis Stanga, ut
Stangare, vecte munire. Mamotrectus ad 23. Jud. :
Sudes est pertica sive Stanga.Habetur in Vita B. Andreæ de Galerannis num. 22. et apud Petrum de Crescentiis lib. 10. de Agricult. cap. 33. Acta S. Cypriani tom. 2. April. pag. 849 :
Bene claudantur et implumbentur cum Stangis ferreis pro conservatione tanti thesauri in arca marmorea.Vide Staca.
Stangaria, Eadem notione usurpari videtur in Lege Longob. edit. Heroldi pag. 193 :
Si quis de sepe Stangariam factam unam tulerit, componat sol. 1.Roth. 292. ubi Murator. Stantaria. Editio Boherii lib. 1. tit. 25. § 30 :
Si quis de sepe Stantaria facta unam tulerit, etc.Editio Lindenbrogii, pro unam habet vimen. Sed malim stataria, ut sit palus defixus stans : Mox enim : si autem perticas transversarias tulerit, etc. Glossæ vett. :
Statarius, ὀρθοστάτης.Vide Oct. Ferrarium in Staggio.