« Staphilum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 583a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAPHILUM
STAPHILUM. Leo Ost. lib. 1. c. 47 :
Ascendit inde ad ipsum Staphilum de Maiella.Capitulare Radelchisi Principis Beneventani c. 10 :
Inter Beneventum et Consiam sit finis ad ipsum Staffilum.Staphilum, in Chron. Salern. cap. 84. apud Pertz. Script. tom. 3. pag. 511. Charta Cresimiri Regis Croatiæ et Dalmat. ann. 1067. apud Joan. Lucium l. 2. de Regno Dalm. cap. 8 :
Territorium... a quercu, quæ stat supra vallem rabiosam, usque ad Staphilum, qui hac de causa situs est in trivio, quod est contra Sablatam, etc.Charta ann. 1141. apud Ughellum in Episcopis Cumanis :
Et ab alio latere parte septentrionis finiuntur in terra dominica, incipiens a Staphilo, et ut descendat directum.Alia apud eumdem in Teatinis Episcopis :
Sicut antiquis et justis limitibus terminatur, scilicet a Stafilo inter montes, etc.Ita tom. 5. pag. 848. 876. etc. Vim vocis ignorare se fatetur Angelus a Nuce, in Notis ad Chronicon Casinense. Quædam de eodem vocabulo commentatus est Holstenius in Dissert. de Pila staffilari, edita cum notis ad Stephanum, quæ, nescio, an omnibus arrideant.
Strafilum, pro Staphilum, habetur, ni fallor, in Charta Langobardica in Chronico
Beneventano S. Sophiæ pag. 573 :
A fine Venatoris per serra usque in Strafilum inter duo rora, etc.Pag. 383. habetur Strafilium.