![[]](img/image.png)
STARA, Starium, Sextarius, Sestier. Charta ann. 1195. apud Ughellum tom.
7. pag. 1321 :
Sex cuppas olei, et 4. salmas vini, et sex Staras grani, et sex Staras hordei, etc.Chron. Parmense ad ann. 1271. apud Murator. tom. 9. col. 785 :
Et per Commune Parmæ solvebatur ducentibus blavam forestariam in Parma ad vendendum xii. Imperiales de Stara frumenti.
Starium, Eadem notione. Tabularium
Casauriense ann. 1159 :
![[]](img/image.png)
Insuper unam petiam de terra, in qua seminari possunt duo Staria frumenti.Charta Caroli I. Regis Sicil. ann. 1277. apud Ughellum tom. 7. pag. 807 :
De decima quoque olei,... militaria 10. quæ sunt ad Starium Bari Staria 400.Nomina Potestatum Paduæ ann. 1258 :
Hoc anno... Starium frumenti valuit solidos 20. et ultra.Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 420 :
Casalis de Burro modiorum xxxix. et Stariorum vii.Occurrit præterea apud eumd. tom. 8. col. 277. 375. tom. 12. col. 1130. inter Probat. Hist. famil. pag. 2. et in Statutis Vercell. lib. 3. fol. 57. Stier, in Statutis Lossens. art. 73. Vide Vitam S. Zitæ Virginis Lucensis n. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pro Sextario,
mensura, liquidorum, occurrit in Chron. Astensi apud Murator. tom. 11. col. 163 :
Starium unum viniChron. Modoet. apud eumd. tom. 12. col. 1085 :(vendebatur)florenos duos auri.
In vegete Starium vini remanserat.Statuta Vercell. lib. 1. fol. 15 :
Starium unum boni et puri vini veteris, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Starius, Eodem significatu. Chronic. Mutin. apud Murator. tom. 11. col. 99 : Mutinæ vendebatur Starius frumenti tribus libris Mutinensium.Chronic. Estense ad ann. 1347. apud eumdem tom. 15. col. 433 :
Tunc temporis inter cetera Starius frumenti valuit in Ferraria sol. xxviii.Johan. Demussis in Chron. Placent. ad ann. 1185. tom. 16. col. 456 :
Starius frumenti pro denariis xiv. et Starius sichalis pro den. x. et Starius speltæ pro den. v.