« 1 statio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 585c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO01
1. STATIO, Jejunium dicitur Scriptoribus Ecclesiasticis. Isidorus lib. 6. Orig. cap. ult.
sect. 66. et Rabanus lib. 2. de Institut. Cler. cap. 18 :
Jejunium et Statio dicitur.Glossæ Arabico-Lat. :
Statio, jejunium.Atque ita pro quovis jejunio usurpant Cassianus lib. 5. de Cœnob. Instit. cap. 20. 24. Collat. 2. cap. 23. Collat. 21. cap. 29. Acta S. Fructuosi et socior. n. 3. etc. Hermes in Pastoral. lib. 3. cap. 5 :
Respondi quoniam, Domine, Stationem habeo. Quid est, inquit, Statio ? et dixi : Jejunium ; et dixit : Quid est illud jejunium ? Sicut solebam, inquam, sic jejuno.
◊ Alii distinguunt stationem a jejunio :
Jejunium enim,Tertullianus lib. 2. ad uxorem :iidem Isidorus et Rabanus aiunt,est indifferenter cujuslibet diei abstinentia, non secundum Legem ; sed secundum propriam voluntatem. Statio autem est observatio statutorum dierum, vel temporum : dierum, ut quartæ et sextæ feriæ jejunium ex vetere lege præceptum : temporum autem, ut jejunium quarti, quinti, septimi, et decimi mensis, et observatio Quadragesimæ, quæ in universo orbe institutione Apostolica observatur.
Ut si Statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas, si jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivia exerceat.Idem contra Psychicos :
Arguunt nos, quod jejunia propria custodiamus, quod Stationes plerumque in vesperam producamus.Et cap. 14. ejusdem libri :
Cur Stationibus quartam et sextam Sabbati dicamus, et jejuniis Parasceven ?Ubi exerte Tertullianus stationem a jejunio distinguit, ostenditque stationem præscriptam a lege : jejunium ex mero arbitrio et propria devotione observatum. Exstant in Biblioth. Casinensi Auxilii Presbyteri Quæstiones Theologicæ, in quibus quærit :
Quid intersit inter Stationem et jejunium.
◊ Cur autem Statio dictum sit jejunium indictum, docet
Ambrosius Serm. 25 :
Castra nobis sunt nostra jejunia, quæ nos a diabolica infestatione defendunt : denique Stationes vocantur, quod stantes et commorantes in eis inimicos insidiantes repellamus.Isidorus loco citato :
Statio autem de militari exemplo nomen accepit pro eo, quod nulla lætitia obveniens castris stationem militum rescindat : nam lætitia libentius, tristitia solicitius administrat disciplinam. Unde et milites, nunquam immemores sacramenti, magis stationibus parent.Vide quæ Allatius observat de Missa Præsanctificatorum pag. 1550. et 1570. ex Joan. Phurne et Matth. Blastare.
Statio, veteribus dictus Cœtus, sive conventus fidelium in Ecclesia, maxime is, qui
dominico fiebat die, apud Tertullianum lib. de Corona militis : ita autem vocantur
ejusmodi conventus, metaphora sumta a militibus, qui dum præsidium certo loco collocant,
stationem facere dicuntur. Gregorius Nazianzen. orat. habita in Concilio CP :
Χαίρετε Ναζηραίων χοροστασίαι, ψαλμῳδιῶν ἁρμονίαι, στάσεις πάννυχοι, παρθένων σεμνότης,Alia de voce Στάσις vide in Glossar. med. Græcit. col. 1429.etc.
◊ Stationes præterea dicuntur Ecclesiæ, oratoria seu
quævis loca, ubi processiones Ecclesiasticæ moram faciunt, in quibus orationes fiunt, aut
decantantur Antiphonæ, vel denique sacrum Missæ Ministerium peragitur : ex quo
processiones ipsas Stationes passim dictas observare est. Has primum omnium
instituisse Cyrillum Patriarcham Alexand. scribit, nescio an ubique, Auctor Chronici
Orientalis sub ann. 435. Solebant porro Christiani varias sibi deligere Basilicas, vel
martyria, et in iis ad ipsa Martyrum sepulcra diebus Dominicis convenire, et sacrosancto
Missæ sacrificio, quod celebrabatur, interesse, et Corpus Domini accipere, ut est apud
Tertullianum lib. de Orat. Denique cum eo ex variis Basilicis Clerus procedens conveniret,
si quid difficultatis proponendum videbatur, in eo conventu definiebatur. Unde interdum,
eodem Tertulliano teste lib. de Jejunio, Stationes usque in vesperum producebantur.
Atque hac notione Stationis vocem accipiendam censent viri docti apud Cyprian.
Epist. 41. et 42. Joannes Diacon. lib. 3. Vitæ Gregorii M. cap. 18 :
Stationes per Basilicas, vel Beatorum Martyrum cœmeteria, secundum quod hactenus plebs Romana quasi eo vivente certatim discurrit, sollicite ordinavit : per quas et ipse simul discurrens, dum adhuc eloqui prævaleret, 20. homilias Evangelii coram Ecclesia diverso tempore declaravit.Nicolaus I. PP. Epist. 8 :
IstiusAnastasius in S. Vitaliano PP :(Latinæ)dictione linguæ Constantinopolitana Ecclesia lectionem Apostolicam et Evangelicam in Stationibus fertur primitus recitare.
Item dominico die fuit Statio ad sanctum Petrum, et post Missas celebratas, valefecerunt sibi invicem Imperator et Pontifex, etc.Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7 :
Feria secunda post Pascha procedere moris est clericos Stationem facturos apud S. Vincentium.Anselmus Leod. cap. 69. in Wolbodo Episc. :
Stationes instituit, seu processiones, quæ ab universo communiter Clero civitatis ad majorem Ecclesiam fiunt.Adde Synodum Pontigon. ann. 876. cap. 7. Hist. Translat. S. Sebastiani n. 53. 54. Vitam S. Joan. Reomagens. cap. 2. Lanfrancum in Decretis pro Ord. S. Bened. cap. 2. Anast. Bibl. in Vita S. Joan. Eleemosyn. n. 30. 79. Ordinem Romanum, Rupertum lib. 8. de Divin. Offic. cap. 2. Cæsarium lib. 1. Miracul. cap. 7. Durandum lib. 7. cap. 1. n. 20. 21. etc.
◊ In ejusmodi porro stationibus deferebantur publice ministeria
sacra, quorum usus erat in sacris Liturgiis. Anastasius in S. Hilaro :
In urbe Roma constituit ministeriales,Alii Codd. habent :(nempe calices)qui circuirent Stationes, Scyphum aureum pensant. lib. 8.
In urbe vero Roma constituit ministeria, quæ circuirent constitutas Stationes, scyphum autem stationatumLeg. Stationalem. Vide infra. In Leone III. pag. 146 :(al. stationarium)pens. lib. 8.
Fecit vero communicales ex argento purissimo per singulas regiones, qui præcederent per Stationes per manus Acolytorum numero 20.In Valentino II. pag. 166 :
Fecit amas argenteas 6. quæ præcedunt per omnes Stationes.Præfatio ad Libellum precum Marcellini et Faustini, de Felice PP :
Irrumpit in Urbem, et Stationem in Juli Basilica trans Tiberim dare præcipit.Infra :
Per cæmeteria Martyrum Stationes sine Clericis celebrabat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stationalis Crux, Quæ ad stationes deferebatur et super altare reponi solebat. Benedictus in
Ordine Rom. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 124 : Primicerius cum schola, et subdiaconi regionarii, et acolythi cum Cruce Stationali S. Petri.Ibid. pag. 132 :
Tunc subdiaconus regionarius levat Crucem Stationalem de altari, plane portans eam in manibus usque ad ecclesiam. Stationales scyphi,qui scilicet per Acolytos præferebantur in Stationibus, apud Anastasium in Hormisda. Vide supra.
Stationari, Stationem seu processionem peragere. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli
cap. 1 :
Crastinam autem processionem ad mansionariam suam S. Crucis disponens Ecclesiam, in proximo prato Stationari jussit. Ibi de gradibus ligneis Esdras Domini populum legem novam edocuit, etc.