« »
 
[]« 4 statuarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 588c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATUARIUM4
4. STATUARIUM, Candela, cum qua cingitur statua, et circumdatur vel crux, vel altare. Ita Ugutio, et ex eo Will. Brito in Vocabulario MS. et Mamotrectus ad 2. Paralip. cap. 3. Vita S. Stephani Obazin. lib. 3. cap. 25. apud Baluz. tom. 4. Miscell. pag. 200 :
Cum autem quodam die præfatus homo boves illos vacillari conspiceret, timens ne intra domum morerentur, præcepit uxori suæ ut ipsos longe proiceret, ne sua contagione animalia quæ necdum incurrerant vitiarent. Cui illa respondit : Nequaquam, domine, hoc faciamus, sed potius Statuaria eis facientes, ceraque operientes, sancto patri Stephano dirigamus. Potest enim, si voluerit, et istos salvare, et alios ab omni periculo immunes servare. Placuit viro prudentis consilium mulieris, ipsosque mox boves a frontibus et a tergo funibus circumducens, ceraque operiens, monasterio destinavit ad sancti sepulchrum arsuros.
Ubi de cereis ad mensuram seu staturam boum curandorum effictis, atque ad sepulcrum Sancti cujus opem inclamabant arsuris sermo est. Vide Statualis cereus. Glossar. Lat. Gr. : Staturium, ὀρθοστάτης Gl. Gr. Lat. ὀρθοστάτης, Statuarius. Sed legendum videtur utrobique Statarius. Vide Statarii 2.