« »
 
[]« 2 statura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 589a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATURA2
2. STATURA, Statua, imago. Testam. Guillelmi Narbon. Vicecom. ann. 1397. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1629 :
In quibus siquidem tumulis faciendis, videlicet in nostro, de et super fiat Statura, seu imago lapidea similis corpori nostro, armata armis lapideis, et cum picturis.... Rursus vero de et super dicto tumulo dictæ dominæ matris nostræ fiat, et fieri volumus et jubemus, alia Statura, sive imago lapidea similis corpori dictæ dominæ matris nostræ, et ad modum unius dominæ vidualis. In tumulis vero et Staturis prædictis nos testator prædictus fieri et depingi, ac apponi, ac affigi volumus arma et signa Narbonesii.