« »
 
[]« 2 status » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 589a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATUS02
2. STATUS, Hominis stantis species. S. Cyprianus ad Demetrianum :
Rectum te Deus fecit, et cum cætera animalia prona, et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis Status, et ad cœlum atque ad Deum sursum vultus erectus est.
Victor in Theodosio :
Sic eminens Status, membra eadem, par cæsaries, etc.
Petrus [] Damianus lib. 3. Ep. 8 :
Plerosque vidimus non modo sacri, sed et sæcularis ordinis viros, qui sic inter quælibet Ecclesiasticæ synaxis officia Status sui viribus sunt contenti, ut nec podio.... dignentur inniti.
Hinc erigere aliquem in Statum suum. Aëlredus in Vita S. Edwardi Confess. num. 29 :
In obicem aliquem uno pede immoderatius impingens, pene lapsum incurrit : quem tamen alius recto gressu procedens, iterum in Statum suum, nihil injuriæ passum erexit.
Gregorius M. lib. 3. Dialog. cap. 25 :
Manumque ejus tenuit, et eam in Statum suum protinus erexit.
Gotselinus lib. de Miracul. S. Benedicti Cant. cap. 2 :
Eum solutis nervorum nexibus in Statum suum erigite.
Mox :
Nec mora in Statum suum erigitur.
Estage, eadem notione, utitur le Roman d'Athis MS. :
Il s'est levé en son Estage
Pour mieulx veoir son heritage.