« »
 
[]« Staupus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 590c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAUPUS
STAUPUS, et Stoupus, Scyphus, crater, poculum, mensura liquidorum, Germanis Stauf. Kero Mon. in Gloss. : Stoupus, ciphus certæ mensuræ. Vetus Glossar. Saxon. apud Somnerum, stapul, batis. Est autem batis vas, vel etiam vas potorium. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 660. voce Stauf, Stouf.
Staupus, in Charta Abbatis Laurisham. apud Freherum in Orig. Palatinis :
Undecima vero huba villicationi attinet, quatenus inde 8. parapsides, 8. Staupi, unum mortarium, in Natali Domini, 40. quoque scutellæ in Pascha fratribus ministrentur.
Chronicon ejusd. Abbatiæ pag. 179 :
Mensura potus ænea Staupus.
Charta apud Christianum tom. [] 2. Rerum Mogunt. pag. 534 :
In signum fraternitatis Staupum vini et panem album eidem exhibebimus, præbendalem unius diei vel duorum.
Codex censualis MS. Irminonis Abbatis Sangerm. fol. 34. v° :
Solvit pullos iii. ova xv. scindolas c. de sinapi plenum Staupum.
Hist. Novient. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1143 :
Abbas cellarium ingressus, mensuram potus æream inibi pendentem reperit. Cumque a cellerario Staupum justitiæ fratrum esse cognovisset, statim arreptum lapidi inlisit, ac totum in partes comminuit.
Tractatus de Conversione Boiorum et Carentanorum :
Servis autem Staupis deauratis propinare jussit.
Hincmarus Remensis Opusc. 50 :
Bibit quasi dimidium Staupum de vino.
Anastasius Bibl. in Nicolao I :
Calices argenteos duos, et Staupos argenteos duos, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Staupum, Eadem notione, in Charta ann. 1222. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 668 :
Item qualibet die anni tocius Staupum vini.
Stoupus. Ephemerides Monasterii S. Galli, 3. Non. April. :
Ille instituit in S. die Paschæ Stoupum cum cifo et majori leibunculo. 8.
Id. April. :
In cujus anniversario datur minor Stoupus de Balnea stupa retro muros.
Occurrit ibi 14. et 13. Kl. Maii, 5. Kl. Jul. 16. prid. Kl. Dec. et 5. Non. Decemb. et in Anniversariis Alamannicæ Ecclesiæ tom. 2. Alamann. Goldasti pag. 190. 191. 192. et 193.
Stopus, in Statutis antiquis Canonicorum S. Quintini in Viromanduis :
Debet habere unusquisque privatus demi esteu de moreto, etc. Stopum vini, et ministri 17. Stopos vini.
Consuetud. Eccl. Colon. ex Tabular. Atrebat. :
Cuilibet prædictorum octo officiorum dantur 38. Stopi vini.
Ibidem :
Quando dyaconi et sacerdotes minuunt sanguinem, tunc unus Stopus vini melioris datur unicuique.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stopa, Eodem significatu, apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 354 :
Nos Gevehardus nobilis de Quernuode..... donavimus et donamus domino abbati et conventui Monasterii in Eylwerstorph tynam musti xviii. Stopas capientem ex vinea, etc.
Buschius lib. 3. de Reformat. Monaster. cap. 44. pag. 945 :
Singuli capsam cum speciebus confectis, et Stopam vini pretiosi ei propinantes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stopellus, diminut. a Stopus. Statuta Placentiæ lib. 6. fol. 67 :
Quælibet villa habeat unum starium ad minus et unum Stopellum bullatos bulla Communis : qui sestarius et Stopellus sint in custodia consulis illius villæ.
Staupulus, diminutivum a staupus, in Miraculis S. Valburgis Virg. lib. 2. cap. 5. apud Canisium et Stewartium usurpatur pro Cicindile, aut lucerna ardente ante corpus S. Valburgis, quod esset in modum staupi, seu crateris efficta :
Suam Staupulus haud valens ferre injuriam, imo virginis, ad cujus pendebat signorum memoriam, displicante se, in quo pendebat funiculo, iterum se dimisit inferius.
Stipus, apud Papiam, dicitur calix consecratus. Sed an ejusdem originis, cujus staupus, non ausim definire. Leg. forte Scriptus. An pro Scyphus ?