« »
 
[]« Stauramentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 591a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAURAMENTUM
STAURAMENTUM, Quidquid non ad vitæ duntaxat, sed et ad agrorum culturam, et prædii supellectilem, pertinet, idem quod Instaurum. Vide in hac voce. Tabular. Cadomense :
Willelmus moutum recepit in Stauramento, iv. boves, et [] xl. bidentes, etc.
Charta Guillelmi Episc. London. in Hist. Abbatiæ S. Audoeni Rotomag. pag. 484 :
Si vero in obitu nostro aliquid de Stauramento prædicto, vel de hiis, quæ ad culturam prædictæ terræ necessaria erunt, quoniam de prædictis abbate et monachis seminatam vel warettatam recepimus, in eisdem terris defuerit, de aliis catallis nostris perficietur.
Charta ann. 1437. apud Rymer. tom. 10. pag. 678 :
Et specialiter pro vinis, ad numerum centum doliorum per annum, quæ ipse de partibus Aquitaniæ pro Stauramento hospitii sui, venire fecit et faciet.
Vide supra Estoramentum. Hinc