« Steccare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 591c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STECCARE
STECCARE. Charta ann. 1287. in Miracul. S. Ambrosii Senensis :
Stando ante altare S. Ambrosii, fuit ita compressa, et Steccata, quod nullo modo poterat discedere.Id est fixa, ex Italico Stecca, baculus, stipes, septum. Vide Cruscanos, Menagium et Ferrarium in Orig. Ital.
Stechetum, ex Italico Steccato, Palus, repagulum, apud Petrum de Crescentiis lib. 10.
cap. 26. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Steccata, Palorum series, vallatio ex palis, locus palis circumseptus, Gallis
Estacade. Annal. Cæsenat. ad ann. 1305. apud Murator. tom. 14. col. 1126 :
Obsedit civitatem Pistoriæ et fecit vallari circa Steccatis, etc.Joh. Demussis in Chron. Placent. ad ann. 1358. apud eumd. tom. 16. col. 504 :
Et dum versus Papiam navigarent, invenerunt prope Papiam totum navigium Papiensium, cum Papiensibus armatum ac paratum ad resistendum, ad quam Steccatam lignorum, quam dicti Papienses dicta occasione fieri fecerant in dicto flumine Padi, etc.Vide Stelengarda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stechata, Stechatum, Eadem notione. Castellus in Chron. Bergom. ad ann. 1404. apud
eumd. Murator. tom. 16. col. 948 : Habebant infinitas Stechatas factas per eos Guelphos.... Intraverunt in dictas Stechatas.Statuta Palavic. lib. 2. cap. 46. fol. 111 :
Statutum et ordinatum est quod nulla persona..... præsumat de die vel de nocte, modo aliquo transire muros seu Stechata et fossatas terræ Buxeti, vel alterius castri.Chron. Parmense ad ann. 1243. apud Murator. tom. 9. col. 768 :
Carcerati de Bononia, qui erant Parmæ, quia Commune Bononiæ noluit observare pacta quæ juraverat de relaxando illos de Parma, quos in carcere tenebat, positi fuerunt in carceribus in Stechatis lignorum in glarea Communis de Puteo Roseghelli apud murum Parmæ ad cœlum serenum.Vita Nicolai Laurentii :
Puoi fece stecconiare lo palazzo de Campituoglio, et chiuselo de lenname : e commannao, che le Steccata de li renchivostri de li Baroni de Roma jessero per terra.