« »
 
[]« Stelligeri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 593c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STELLIGERI
STELLIGERI, Stelliferi, Nomen factionis Basileæ in Helvetia, cui opposita Psittacorum factio. Albertus Argentinensis ann. 1218 :
Erat autem in illis diebus partialitas inter nobiles Basilienses, hodieque durans inter Psittacos et Stelligeros, quæ ex eo sumpsit originem. Cum olim Milites Basilienses ad torneamenta, hastiludia, vel parlamenta alia cum multitudine egrederentur, et dicerentur, Qui sunt isti ? tum dicebatur, Scolarii et Monachi [] Basilienses, qui erant excellentiores. De quo alii commoti, consilio habito, fecerunt vexillum albæ stellæ magnæ in rubeo campo, quod in torneamentis et alibi efferebant : sub quo signo erant progenies de Eptingen, etc. Alii vero fecerunt viridem psittacum in albo campo, etc.
Adde Annales Colmarienses ann. 1271. Historia Landgraviorum Thuringiæ cap. 119. anno D. 1372 :
Surrexit una societas, nominantes se Stelligeros, et portaverunt stellas : quorum Capitaneus principalis erat Dux Otto Brunswicensis, et adhuc tres alii. Illi enim numero quasi duo millia de Rheno, de Hassia, de Westphalia, de Saxonia, de Buchovia, ac Franconia compromiserunt et juraverunt se velle mutuo defendere, et potenter resistere tam principibus, quam aliis nobilibus ubique constitutis, etc.
Vide supra in Stellarii.