« »
 
[]« Stellinga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 594a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STELLINGA
STELLINGA. Nithardus lib. 4. Hist. de Lothario Imp. :
Hinc etiam in Saxoniam misit Frilingis Lazzibusque, quorum infinita multitudo est, promittens si secum sentirent, ut legem quam antecessores sui tempore quo idolorum cultores erant, habuerant, eandem illis deinceps habendam concederet : qua supra modum cupidi nomen novum sibi, id est, Stellinga imposuerunt, et in unum conglobati, dominis e regno pene pulsis, more antiquo, qua quisque volebat lege vivebant.
Infra :
Ludovicus etenim seditiosos, qui se uti præfatum est, Stellinga nominaverant, nobiliter, legali tamen cæde compescuit.
Rursum :
Eodem tempore Stellinga in Saxonia contra dominos suos rebellarunt.
Vox formata forte ex Stel, Kiliano, vetus, vetustus, et Ling filius, (uti in Adalingus docuimus,) quod Stellingæ leges et mores antiquos affectarent. Confer Stallo et Nôtgistallo apud Graff. in Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 674.