« Stercoranistæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 595b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STERCORANISTAE
STERCORANISTÆ, Hæretici, qui Eucharistiæ Sacramentum secessui obnoxium esse censebant. Algerus
lib. 2. de Eucharist. cap. 1 :
Non sunt igitur observanda Græcorum Hæreticorum, qui merito Stercoranistæ vocantur, deliramenta, putantes, celestem escam velut terrenam indifferenter accipi, et in sordidum ventris secessum emitti.Humbertus Cardinalis in Respons. ad Nicetam Pectorat. :
Sed, ô perfide Stercoranista, qui putas fideli participatione corporis et sanguinis Domini quadragesimalia atque Ecclesiastica dissolvi jejunia, omnino credens, cœlestem escam velut terrenam per aqualiculi fœtidam et sordidam egestionem in secessum dimitti, plane sentis cum Ario.