« »
 
[]« Stercoraria sedes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 595c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STERCORARIA
STERCORARIA Sedes, Lapidea, seu marmorea, quæ Romæ est ante porticum Basilicæ Salvatoris Patriarchatus Lateranensis, ad quam deducitur electus summus Pontifex, priusquam pergat ad S. Petri ædem ; sic dicta, quod dum in ea sedet, a Cardinalibus inde elevetur dicentibus hunc versiculum,
Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat
. Ita Ceremoniale Cencii Camerarii apud Baron. ann. 1191. et Ceremon. Rom. lib. 1. sect. 2. Jacobus Cardinalis de Coronatione Bonifacii VIII :
.... Et sedes capiens de Stercore nomen
In platea est circa templum despecta parumper.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quando hujus sedis usus cœperit, non constat : nihil de eo ante sæculum decimum invenitur, quo tempore illius fit mentio apud laudatum Cencium, uno sæculo ante natam fabulam de pseudopapissa Johanna, ut observat Mabillonius in Itinere Italico cap. 30.