« »
 
STIGMA 1, STIGMA 2, STIGMA 3, STIGMA 4.
[]« 1 stigma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 597c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STIGMA1
1. STIGMA, pro Stemma, in Chron. Salernit. Anonymi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 224 :
Sed quantum ad genus pertinet, ex illustribus et ex magno Stigmate fuit nimirum natus.
P. Carpentier, 1766.
Acta S. Adulphi tom. 7. Sept. pag. 510. col. 2 :
Erat Cordubæ matrona quædam Arthemia nomine illustrium avorum Stigmate decorata, sed virtutum manipulis egregiis illustrior.
[]« 2 stigma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 597c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STIGMA2
2. STIGMA, Signum, character, nota. Andreas Floriac. MS. lib. 3. Mirac. S. Bened. :
Quidam episcopalis scematis Stigma præferens ingreditur, etc.
Guidonis Discipl. Farf. cap. 64 :
Hos quibus officium solito damus annue plenum,
  Stigma Crucis prodet nomen, ut ordo refert.
Acta S. Aureæ tom. 4. Jul. pag. 652 :
Quam non solum christianam, verum etiam sacræ devotionis insignitam Stigmate contuentes, confestim de ea judici referunt quæstionem.
Ubi de velo virginitatis indicio sermo est. Vide Cod. Theod. de Fabricensibus leg. 4. (10, 22.) ubi Fabricensium brachiis, ad imitationem tironum, Stigmata infligi jubet Arcadius, non in pœnam, sed ut fugitivi internosci possent.
[]« 3 stigma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 597c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STIGMA3
3. STIGMA, Modus, ratio. Translat. S. Audoeni apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1674 :
Talis igitur infantiæ primordium decuit hunc virum, quem sibi assumsit in sacerdotem ad multorum expiationem, qui in Melchisedech Stigmate quotidie sub forma panis et vini in altaris offertur libamine.
[]« 4 stigma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 597c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STIGMA4
4. STIGMA. Nicol. Uptonus lib. 1. de Militari officio cap. 3 :
Milites qui creantur per balneum portant de consuetudine in humero sinistro suum Stigma militare album, quod quidem Stigma dictus Tiro portabit, quousque fecerit aliquod notabile factum, nisi aliqua nobilis domina illud tollat, ut est consuetudo Angliæ.
Quod vero Stigma, hic scriptor vocat, Las, seu [] lemniscus nodatus dicitur in veteri Ceremoniali MS. ubi de Militari inauguratione. Qui enim Miles cum balneorum ceremonia creatus fuerat a Principe, longiori tunica induebatur, eique lemniscus albus ad sinistrum humerum alligabatur,
Et ce blan las, (verba sunt Ceremonialis,) l portera sur tous ses habilemens qu'il vestira au long de cette journée, tant qu'il ait gaignié honneur et renom d'armes, et qu'il soit recorde de si haut record come de nobles Chevaliers, Ecuyers, et Heraux d'armes, et qu'il soit renommée de ses fais d'armes, comme devant est dit, ou aucun hault Prince, ou tres noble Dame de povoir couper le las de l'espaule du Chevalier, en disant, Sire, nous avons ouy tant de vray renom de vostre honneur, que vous avez fait en diverses parties, au tres grant honneur de Chevalerie, à vous mesmes, et à celuy qui vous a fait Chevalier, que droit veut que cest las vous soit ostez
.
Stigmata, Præstigiæ, characteres magici. Anonymus in Vita S. Brigidæ cap. 10 :
Venit ad S. Brigidam Conaldus, suis satellitibus circumdatus, sub Stigmatibus malignis, et dixit, etc.
Mox Brigida ea stigmata, signa diaboli vocat. Ibidem :
Tunc Conaldus cum suis Stigmata sua deposuit, nec contra Deum et Brigidam venerant.
Et cap. 11. n. 66 :
Quadam die venerunt ad Brigidam quidam viri otiosi et vani, habentes Stigmata diabolica in capitibus suis, et quærentes aliquem jugulare.