![[]](img/image.png)
4. STIGMA. Nicol. Uptonus lib. 1. de Militari officio cap. 3 :
lemniscus nodatus dicitur in veteri Ceremoniali MS. ubi de Militari
inauguratione. Qui enim Miles cum balneorum ceremonia creatus fuerat a Principe, longiori
tunica induebatur, eique lemniscus albus ad sinistrum humerum alligabatur,
Milites qui creantur per balneum portant de consuetudine in humero sinistro suum Stigma militare album, quod quidem Stigma dictus Tiro portabit, quousque fecerit aliquod notabile factum, nisi aliqua nobilis domina illud tollat, ut est consuetudo Angliæ.Quod vero Stigma, hic scriptor vocat, Las, seu
![[]](img/image.png)
Et ce blan las,.(verba sunt Ceremonialis,)l portera sur tous ses habilemens qu'il vestira au long de cette journée, tant qu'il ait gaignié honneur et renom d'armes, et qu'il soit recorde de si haut record come de nobles Chevaliers, Ecuyers, et Heraux d'armes, et qu'il soit renommée de ses fais d'armes, comme devant est dit, ou aucun hault Prince, ou tres noble Dame de povoir couper le las de l'espaule du Chevalier, en disant, Sire, nous avons ouy tant de vray renom de vostre honneur, que vous avez fait en diverses parties, au tres grant honneur de Chevalerie, à vous mesmes, et à celuy qui vous a fait Chevalier, que droit veut que cest las vous soit ostez
Stigmata, Præstigiæ, characteres magici. Anonymus in Vita S. Brigidæ cap. 10 :
Venit ad S. Brigidam Conaldus, suis satellitibus circumdatus, sub Stigmatibus malignis, et dixit, etc.Mox Brigida ea stigmata, signa diaboli vocat. Ibidem :
Tunc Conaldus cum suis Stigmata sua deposuit, nec contra Deum et Brigidam venerant.Et cap. 11. n. 66 :
Quadam die venerunt ad Brigidam quidam viri otiosi et vani, habentes Stigmata diabolica in capitibus suis, et quærentes aliquem jugulare.