« Stolizaz » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 604b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STOLIZAZ
STOLIZAZ, Magistratus, apud Longob. Stolizaz
Lindenbrogio dici videtur quod loco Regis in judicio præsideat sacraque vice
judicet. Gloss. :
Stolizat, id est Missus Regis.Glossæ aliæ :
Ab Stolizaz, ab eo qui panem ministrat.Sed videtur legendum Pacem, Paciarius, εἰρηνάρχης. Lex Longobard. lib. 1. tit. 19. § 5. Roth. 150. :
Si quis molinum alterius scapellaverit, aut clausuram ruperit,.... componat sol. 20. in palatio Regis districtus ab Stolizaz.Ubi Spelmannus monet in aliquot MSS. codd. legi abstorizat, et abautorizat. Sed nihil mutandum monet Charta Arichis Ducis Longob. in Chronico Beneventano S. Sophiæ :
Concessimus nos Dominus vir gloriosissimus Arrichis, summus Dux gentis Longobardorum, per rogum Griserisci StolezariChron. Salernit. cap. 38 :(forte Stolezazi)nostri, tibi Municulano Gastaldo nostro pueros duos, etc.
Defuncto ut diximus Grimoalt, Idelrici filius Grimoalt, quem lingua Todesca, quod olim Langobardi loquebantur, Stoleseyz fuit appellatus, quod nos in nostro eloquio, qui ante obtutibus principis et regibus milites hinc inde sedendo perordinat, possumus vocitare, in principale dignitate est elevatus.Gloss. Cod. Cavens. Leg. Longob. :
Stolesaz, i. qui ordinat conventum.Aliæ apud Cancian. Ab infertore regis. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 305. voce Stuolsâzo, et col. 679. voce Stolze.