« 2 stolus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 604c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STOLUS2
2. STOLUS, classis, navis, Ugutioni, ex Gr. στόλος.
Stolus Alexandrinus, in leg. 7. Cod. Th. de Navicular. (13, 5.) Codex Carolinus
Epist. 24 :
Quod sex Patricii, deferentes secum trecenta navigia, simulque et Siciliensem Stolum, in hanc Romanam urbem absoluti a Regia urbe, ad nos properant.Johannes VIII. PP. Epist. 7 :
Cum.... certa relatione didicerimus Stolum amplissimum in primo ad expugnandum urbem venturum, etc.Litteræ Senescalli Provinciæ ad Massil. ann. 1337 :
Intelleximus Stolum galearum Regis Aragonum paratum esse proficere.Ottoboni Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 365 :
Margaritus cum Stolo Regis Tanclerii, scilicet cum galeis lxxii. et duabus sagitteis et duabus scurlatis apparuit.Vetus Inscriptio Pisis, apud Ughellum tom. 3. pag. 411 :
Anno quo Siculas est Stolus factus ad oras.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quo ultimo
loco pro expeditione navali accipitur, ut et pag. 858. ejusdem tomi et in Annalib. Pisanis
ad ann. 1138. ibidem.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stolum, Eodem significatu. Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1230. apud Murator.
tom. 6. col. 467 : Postquam vero nostræ galeæ et naves applicuerunt apud Aconem, habuerunt totum mare in sua virtute ; et Stolum Imperatoris non audebat stare in mari.
Estol, apud Raimundum Montanerium in Chron. Catalanico Regum Aragon. cap. 186. et alibi
non semel.
Stolium, Eadem notione. Romualdus Salernitanus in Chronico MS :
Alio quoque tempore prædictus Rex Rogerius misit Salernum Ammiratum suum cum Stolio Suo in Romaniam, qui invenit maximum Stolium Imperatoris apud caput Maleæ, etc.Falcandus pag. 648 :
Stephanum quoque Fratrem suum Stolii constituit Admiratum.Alibi :
Cum enim in partes Hispaniæ Misso Stolio, Masmudorum Rex potentissimus Africam obsedisset, etc.Rigordus ann. 1201 :
Ascito sibi Dux Venetiarum sub juramento, cum suis Venetianis et Stolio.Charta ann. 1320. ex Tabul. Massil. :
Ante Januam dum potens Stolium galearum nostrarum inimicos nostros insequeretur.Litteræ Caroli Reg. Siciliæ ann. 1424. ex eodem Tabul. :
Tempore isto quo hostes adversarii cum exercitu et Stolio sunt velificantes maria, etc.Chr. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 29 :
Dictus autem Rex Carolus..... transiens mare cum suo numeroso Stolio galearum, navium, et aliorum lignorum, etc.Utuntur Gesta Innocentii III. PP. pag. 49. 69. 129. ubi perperam scolium semper editum, Chronicon Augustense anno 1237. Petrus de Vineis lib. 2. Epist. 31. 32. Epistolæ Bonifacii VIII. aliquot apud Waddingum tom. 3. in Regesto pag. 5. 8. Albertinus Mussatus lib. 16. pag. 91. etc. Interdum
Stolium usurpatur pro Exercitu terrestri, quomodo Itali Stuolo dicunt pro quibusvis
copiis militaribus. Chronicon Fossæ-novæ ann. 1185 :
Guillelmus Rex Siciliæ fecit Stolium maximum per mare et terram. Super Stolium maris ordinavit Capitaneum Comitem Tancredum, super Stolium terræ fecit Capitaneos Comitem Alduinum et Comitem Richardum de Cerra, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stoleum, ut Stolus, in Continuat. Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col.
436 : Destinatum fuit a ducali dominio Stoleum galearum ad partes Sclavoniæ.
Extoleum, Extolium, non semel apud Raphanum de Caresinis in Chron. MS. pro
stolium ann. 1362. 1379. etc. et Andr. Dandulum in Chron. MS. ann. 1312.
Storium, Eodem perinde significatu, Classis. Rogerus Hovedenus pag. 670 :
Eodem die venit illuc Willelmus.... cum 30. magnis navibus de navigio Regis Angliæ, et erant pariter in eodem loco de Storio Regis Angliæ centum et sex magnæ naves onustæ viris bellicosis, etc.Pag. 692 :
Applicuerunt apud Accon cum majori parte Storii Regis Angliæ.Adde Bromptonum pag. 1177. Chronicon Flandr. cap. 82 :
Le roy d'Angleterre avoit fait appareiller une grande Estorée de nef à un sien port, etc.Estoire, apud Villharduinum lib. 1 :
Onques plus belles Estoires ne party de nulle part.Idem lib. 2 :
Il fu envoyés en Surie en message, en une des nés de l'Estoire.