« Stratilates » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 610a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRATILATES
STRATILATES, Exercituum dux, Dux militiæ, apud Jo. de Janua. Militum dux, in
Glossis antiquis MSS. et apud Papiam, ex Græco Στρατηλάτης. Joannes Diacon. in Vita S. Nicolai Episc. Myrrheæ :
Tres militiæ Principes, quos Dolopes Stratilates vocant.Alia, ut videtur, notione Joann. Sarisberiensis lib. 6. Policrat. cap. 1 :
Apparitores itaque licenter exigunt, quod eis debetur ex sportulis, et omnium Stratilatum ordines salarium constitutum juste accipiunt.Ubi Stratilatæ, militares dicuntur. Vide Stratopedarcha.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stratilates, Satellites, in Actis S. Willelmi Archieph. tom. 2. Jun. pag. 144 : Non enim valebant in corpus ecclesiæ cum sanctis reliquiis præ multitudine hominum descendere, quamvis Regis Stratilates ad præparandum viam pro viribus niterentur.