![[]](img/image.png)
1. STRICA, Densa turba, conferta multitudo, Gall. Presse. Chron. Parmense ad ann.
1268. apud Murator. tom. 9. col. 783 :
Et in sero propter lætitiam in separatione consilii super scalis palatii fuit ita maxima Strica, quod multi in ipsa necati et mortui fuerunt.