« »
 
[]« 1 strictura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTURA1
1. STRICTURA. Gloss. Isid. : Alopecia, passio Stricturæ. Ita etiam lib. 4. Orig. cap. 8. Gloss. vet. Sangerm. n. 501 : Alocipia est capillorum fluor circumscriptus, quem Græci Psilosin vocant. Est autem passio Stricturæ. Qua ultima voce significari opinor vehemens capillitii continue pectendi desiderium ex immoderata cutis prurigine ortum. Stricturam videntur dixisse, ut et Strigilem, a Stringendo. Est autem strigilis, instrumentum quo corpus distringimus, id est, radimus ut equos : atque propter similitudinem usus ad alia transfertur, ut ad pectines, monente Martinio in Lexico. Strigilibus utebantur veteres ad fricanda et polienda corpora in balneis ; de iis passim mentio occurrit apud Scriptores Latinos. Vide D. de Montfaucon in Antiquit. Expl. ubi de balneis et eorum supellectili. Italis Strettura est præsuffocatio, suffocatio. Alias Strictura, dicitur τὸ ἀπὸ τοῦ σιδήρου πίπτον, ὥσπερ σπινθῆρες, in Glossar. Latino-Græc.