![[]](img/image.png)
STRIDERE,
Inconditum et horrendum clamorem edere, quod faciunt Turcæ paulo ante prælium. Gasp. Barthii Gloss. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 21. ex Anonymi Hist. Palæst. cap. 18 :
Tunc videntes Comitem et Boamundum venientes et conducentes illam gentem, mox cœperunt Stridere et garrire ac clamare vehementissimo clamore, circumcingendo undique nostros.Cap. 20 :
Omnes vero pariter Stridebant in civitate.