« Strinnus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 615b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRINNUS
STRINNUS, f. pro Thainus, Baro, vir nobilis. Vide in hac voce. Legi etiam potest
Strenuus, atque eadem notione accipi. Charta Johannis IV. PP. ann. 641. apud
Mabill. tom. 1. Annal. Bened. pag. 689. col. 1 :
Quod si quidam Episcopus, tam de præsentibus quam futuris, per ingenii articulum aut avaritiæ præ cupiditatis instigatione quicquam de prohibitis præsumpserit attemptandum, vel contra superius decreta quoquo modo obviandum, aut quacumque persona, sive Strinna, sive exigua, decreverit resultandum, etc.