![[]](img/image.png)
STULTITIA. Tabul. S. Vincentii Cenomanens. :
Vitalis de Doscela præpositus noster dedit nobis medietatem patrimonii sui quod apud Domnolium habebat post obitum suum : aliam vero medietatem,si soror sua, quæ aliquantulum a consilio suo deviaverat, in Stultitia sua, id est, in concubitu non legali, permanere volebat, nihilominus pollicitus est se nobis daturum.