« 1 stupa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 620c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STUPA1
1. STUPA. Mos est Stupas comburere in solemni Pontificum Romanorum consecratione, cujus
ritus ratio exstat in Conc. Pisano ann. 1409. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 334 :
Die autem Dominica immediate sequente, quæ fuit dies septima Julii, dictus dom. Papa Alexander fuit coronatus in ecclesia cathedrali, ubi fuit celebrata Missa solemnis. Et illa die fuerunt multa solemnia, ut puta de Stupis combustis, dicendo, Sic transit gloria mundi.Itiner. Adriani VI. PP. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 408 :
In limine autemIbid. pag. 444 :(Sacelli S. Andreæ)officialis quidam incendit Stupam, atque proclamat : Beatissime pater, sic transit gloria mundi hujus, statimque devenitur ad proprium sacellum B. Petri et Pauli, ubi eorum corpora requiescunt.
Et cum Papa egrederetur, alta voce et intelligibili acclamavit incendendo Stupam : Pater sancte, sic transit gloria mundi hujus.
P. , 1766.
◊ Qui usus etiam obtinuit,
quoties archiepiscopus vel episcopus solemnia agerent, quasi iis diebus maxime admonendi
fuissent infirmitatis humanæ, ne tunc illos, ob reverentiam exhibitam, vanitatis stimulus
pungeret, ut discimus ex Ordin. ant. eccl. Bisunt. inter Probat. tom. 1. Hist. Sequan.
pag. 40. ubi de die S. Paschæ : Intrent reverentissime chorum cantantes : Nolite metuere. Tunc archidiaconus ponat ignem in farum, et dum linum succenditur, venit archidiaconus inclinans se reverentissime ante dominum archiepiscopum, dicit ad eum : Reverendissime pater, sic transit mundus et concupiscentia ejus.Quod in Natali aliisque solemnioribus festis ex eodem Ordinario fieri solitum fuisse colligitur : imo id non semel repetitum fuisse, aliis quidem verbis docet idem Ordinarium pag. 21. ubi de Natali Domini :
Surgens a cathedra archipræsul, antequam incipiat, Gloria in excelsis, accedat archidiaconus reverenter, et tenens oram planetæ, trahat leniter et dicat : Scito te terram esse ; sicque debet fieri quotiescumque archiepiscopus aut sacerdos a sede surgit, ut accedat ad altare post orationem.