« »
 
[]« Sturgio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 621b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STURGIO
STURGIO, Sturio, Piscis, qui maximo in mensis honore habetur apud eos, in quorum fluminibus capitur : subit enim e mari flumina. Hunc silurum Paulus Jovius Ausonii existimavit, ut et Vossius : Hermolaus Hiccam apud Athenæum, alii Tursionem Plinii : Lupum nonnulli ; quidam Attilum Padi : denique Rondeletus Acipenserem Romanorum literis nobilitatum Sturjonem esse volunt. Vide Salmasium ad Plinium pag. 1315. Anglo-Saxones styriga, Anglo-Britanni Sturgeon vocant. Alanus de Insulis in Planctu naturæ :
Illic Sturgio sui corporis nobilitatem individuali sui corporis benedictione, mensis offerebat regalibus.
Gotselinus Monachus lib. de Miracul. S. Augustini Episcopi Cantuar. cap. 17 :
Piscis scilicet Rhombus longitudinis pedum 14. capitur, qui vulgo Sturio appellatur.
Occurrit etiam apud Altfridum[] in Vita S. Ludgeri Episc. Mimigard. num. 5. in Vita S. Adalahidis cap. 11. etc.
Apud Anglos Sturgio ad solum Regem pertinet, ut est in Fleta lib. 1. cap. 45. et apud Bractonum lib. 2. cap. 5. § 7. cap. 24. § 1. lib. 3. tr. 2. cap. 2. § 4. 5. ubi hæc idem Bracton. ait :
De Sturgione vero ita observatur, quod Rex illum habebit integrum propter suum privilegium : de Ballena vero, sufficit, secundum quosdam, si Rex inde habuerit caput, et Regina caudam.
Statutum de Prærogativa Regis ann. 17. Edw. II. cap. 11 :
Item Rex habebit wrecum maris per totum regnum, balenas, et Sturgiones, vel alibi infra regnum, exceptis quibusdam privilegiatis locis per Regem.
Charta Stephani Regis Angl. ann. 1138. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 8 :
Et ubicunque evenerit capi piscem Sturjonem in piscaturis suis, sit eorum totus et integer.
Andreas Suenonis Archiep. Lundensis lib. 8. Legum Scanicar. cap. 1 :
Omnes pisces, sive sint mortui, sive vivi, si casu versus terram appulsi, ut manus hominum non possint effugere, occupantibus conceduntur, præter Sturgionem, qui juri Regio, a quocunque repertus fuerit, cedit. Pariter quoque cetum, etc.
Radulfus de Diceto ann. 1150 :
Nunc extrahitur Sturgio regium reservandus in cibum.
Udalricus lib. 2. Consuetud. Cluniac. cap. 4 :
Pro signo salmonis vel Struthionis : signo piscium hoc adde, ut pugnum erecto pollice supponas mento, quo superbia significatur : quia superbi maxime et divites tales pisces solent habere.
Ubi Stutio perperam legitur, apud Bernard. Mon. in Ord. Cluniac. part. 1. cap. 17. S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. cap. 8 :
Pro signo Sturionis generali signo præmisso, hoc adde, ut summitatem pollicis mento supponas.
De sturgione plura Bruyerinus Champerius lib. 20. de Re Civaria cap. 22. Adde Joan. Briton pag. 7. 26. 27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem jure gaudent Ecclesiæ vel Monasteria, quibus a dominis concessum est. Charta Roberti Comit. Augiensis ann. 1059. ex Tabul. S. Michaelis de Ulteriori portu :
Si homines abbatis piscem, qui dicitur Sturgeon, capiant, totus est sancti Michaelis.
Eadem habent Litteræ Philippi Pulchri ann. 1301. in eodem Tabul.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sturionus, ut Sturgio. Statuta Placent. lib. 6. fol. 79. v° :
Item Sturionos et conutas, pro qualibet libra, xiiii. den.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sturiolanensis, Ad Sturionem pertinens. Charta Stephaniæ Comit. Provinciæ ann. 1063. in Histor. MS. Montis Majoris :
Et in Tarasconensi castro in fluvio Rhodani de duobus navigiis Sturiolanensi mercimonio hoc totum conferimus.