« Sturmade » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 622a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STURMADE
STURMADE. Codex MS. ubi de visione quadam ex Bibl. Major. monast. :
Post dorsum quoque meum stat unus immundorum spirituum, qui easdem bestias in me incitat. Nam quando dicit, Sturmade, Sturmade, tunc mihi imminet acutissima pœna. Me autem hoc verbum numquam audiente, interrogavi quid hoc esset. Qui ait : Apud tortores loci hujus dicitur, Perforate. Nam quando hoc dicit, imperat bestiis suis me cornibus perforare.