« »
 
[]« Suatim » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 623a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUATIM
SUATIM, Intra se, apud se, penes se, Nicolaus PP. Epist. 52 :
Quorum privilegiorum tenorem si non Suatim frater Hincmarus partim celasset, etc.
Idem Hincmarus Remensis in Opusculo lv. Capitulorum cap. 43 :
Nos etiam moderni Glossarios Græcos, quos Suatim Lexicos vocari audivimus, etc.
S. Althelmus Episcop. lib. 1. de Virg. cap. 42 :
Venusta inquam, lineamentis corporalibus ; sed plus venusta Suatim, cycladibus compta spiritualibus.
Anastasius Bibl. in Præfat. ad VIII. Concil.
Ne ergo Græcorum Suatim astutia, quin potius dolositas, etiam circa præsentem Synodum agat, hæc me admonendi causa dixisse sufficiat
. Idem :
Ne forte procedente tempore iis Græcis codicibus reperiatur huic sanctæ Synodo a Constantinopolitana Suatim additum vel mutatum.
Vita S. Ethelwoldi sæc. 5. Bened. pag. 613 :
Lætatusque Rex et jussit abunde propinare hospitibus hydromellum ;.... in ebrietate Suatim Nordanhimbris[] et vesperi cum lætitia recedentibus.
Ubi pro Suapte scriptum esse censet Mabillonius ; quo sensu intelligi etiam possunt laudata a viro doctissimo Cangio. Vide Suaptim. Utitur etiam Joan. Diaconus lib. 4. de Vita S. Gregorii cap. 75. Alias Suatim, est instar suis.