« »
 
[]« Subalternus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 624a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBALTERNUS
SUBALTERNUS, Ex alio dependens, secundarius, inferior. Charta Innocentii II. PP. in Chartul. Episc. Paris. fol. 35 :
Cum enim jus episcopale seu parrochiale quasi genus quoddam consistat in multis et ejus inferiora sint non solum individua, sed species tam specialissimæ quam etiam subalternæ, quæ et Subalterna genera nominantur, non tantum per individua genus probabitur, sed etiam per species suas et genera Subalterna.
Charta Card. Ambas. ann. 1501. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 722 :
Ordinavit dictus Joannes (Standonch) quod domus Subalternæ, quæ ibidem seu alibi per ipsum Johannem et successores suos.... de novo fundarentur et jam fundatæ essent, subjicerentur domui seu collegio Montisacuti.