![[]](img/image.png)
SUBMERGIUM, Pœna submersionis, olim satis in usu. Florarium SS. apud Bollandum 3. Jan. :
Tandem Submergio adjudicatus,...... in mare præcipitatus, illustre martyrium consummavit.Ejusmodi pœnæ submergii mentionem agunt non semel scriptores. Agobardus lib. de Grandine cap. 16 :
Propter quam causam multos comprehensos audivimus.... plerosque autem affixos tabulis in flumen projectos atque necatos.Charta ann. 1290. in Tabulario Inculismensi Cameræ Comput. Parisiens. :
Si suspendi debeat condemnatus, videlicet ad furcas proximiori loco ubi fiet condemnatio per eosdem, vel si comburi vel Submergi debeat, in loco viciniori fiat.Willel. Armoricus lib. 1. Philipp. de blasphematoribus pag. 102 :
Annales Colmarienses ann. 1302 :Sic ut qui legem fuerit transgressus eandemQuinque quater solidos teneatur solvere ChristiPauperibus, aut flumineas jaciatur in undas.
Vitriman frater Scutariorum in sacco Submergitur.Charta Sigismundi Imp. ann. 1312. in Probat. Hist. Sabaud. pag. 130 :
Concedentes tibi nihilominus autoritatem plenam..... assassinos et robatores stratarum laqueandi, judicandi, ac piratas maris Submergendi, juxta sacrorum legum Canonum et jurium communium sacratissimas sanctiones.Vita Innocentii VI. PP :
De quibus idem Papa justitiam satis rigidam fieri mandavit, sic quod multi ex eis, etiam qui se nobiles æstimabant, erantque apparenter satis magni status, Submersi fuerunt, aut alias trucidati, etc.Adde Lactantium de Mortibus persecutor. n. 23. Albertum Argentin. pag. 155. Albertum Stadensem ann. 1163. Abulfaragium in Histor. Dynastiarum pag. 262. etc. Octavianus in Viridario honoris, de Carolo VIII. Rege Franc. :
Vide Radulfum de Hengham in Summa parva cap. 3. Jo. Fortescutum de Laudibus legum Angliæ cap. 35. Monstrelletum 1. vol. cap. 265. et alibi, Meurissium in Præfat. ad Hist. Episc. Metens. pag. 17. et supra in Fossa.Et pour en Rome son pouvoir limiter,En champ de Flour en fist décapiter,Pareillement jetter en la riviereFist cinq ou six, par quoi on peut noterQue sa puissanee estoit fort singuliere.
P. , 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1352.
in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 439 : Jehan de Champin jadis escuier ravi et prist à force Jehanne de la Broce, pour lequel fait il a esté noyé.