« 1 submissio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 632b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBMISSIO1
1. SUBMISSIO. Submissionum Curia, quæ olim Curia Cameræ dicebatur, ex Statutis
Provinc. lib. 2. cap. 3. pag. 122. edit. 1658. Jurisdictionis species quæ etiam hodie
obtinet in Senescalliis Provinciæ, non absimilis ab ea quæ apud Montempessulanum Parvi
sigilli nuncupatur ; a verbo Submitto, quod idem atque Obligo sonat,
ducta, ut videtur, vocis origine. Vide Margaletum et Mourgum in eadem Statuta.