« »
 
[]« Subsessæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 637b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBSESSAE
SUBSESSÆ, Insidiæ. Gloss. MSS. ex Servio : Subsessores, qui occisuri aliquem delitescunt. Hinc Subsessæ, doli inimicorum. Gloss. Lat. Græc. : Subsessæ, ἔνεδραι. Vegetius lib. 3. cap. 6 :
Adversarii in his locis, quæ sibi opportuna intelligunt, Subsessas occultius collocant.
Mox :
Deprehensa vero Subsessa, si circumveniatur utiliter, plus periculi sustinet, quam parabat inferre.
Vide cap. 22. eodem lib. Ita subsidere apud Ammian. lib. 14. usurpatur pro ἐφεδρεύειν, insidias struere. Fragmentum Petronii pag. 17 :
In quibus retia erant picta Subsessoresque cum venabulis, et totus venationis apparatus.
Vide Turnebum lib. 5. Adv. cap. 8.