![[]](img/image.png)
SUBSTEMNIUM, pro Substernium, proprie Stramen, quod equis substernitur ; hic vero pro
lecto sumitur, ut monent docti Editores ad Vitam S. Joan. Laudens. episc. tom. 3. Sept.
pag. 162. col. 1 :
Cuidam enim ex nostris quidam juxta parvulam basilicam et locum monstravit et stratum ; Hoc, inquiens, Substemnio Laudensis ille Joannes solebat decumbere.