« »
 
[]« Succentor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 644c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUCCENTOR
SUCCENTOR, Joanni de Janua, qui in Ecclesia post Præcentorem, sive principalem Cantorem subsequenter canendo respondet, vel qui facit officium principaliter in choro sinistro. Durandus lib. 2. Ration. cap. 2. n. 1 :
Cantorum duo sunt in arte musica genera, Præcentor scilicet et Succentor. Præcentor vocem præmittit in cantu ; Succentor canendo subsequenter respondet ; Concentor vero, qui consonat.
Alia de ejus officio habent Statuta Ecclesiæ Leichefeldensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 243. et Ecclesiæ Londinensis ibid. pag. 339. et vetus Charta apud Jacob. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 678. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ὑποφωνητής, col. 1649.
Succentoria, Succentoris dignitas, in Hist. Episcoporum Autissiodorensium c. 59 :
Liberaliter contulit Lectoriam et Succentoriam, per quas totum in legendo cantandove servitium dispensatur.
Adde Bullam Pauli III. PP. ann. 1538. pro secularizat. Eccl. S. Ægidii.