« »
 
SUCCURSUS 1, SUCCURSUS 2.
[]« 1 succursus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 645c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUCCURSUS1
1. SUCCURSUS, ut Succursivus. Charta ann. 1257. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
In tantum quod dictus dominus Comes Ildefonsus congregatis multis militibus ad Succursum eorum, etc.
Literæ Senescalli Provinciæ ad Massil. ann. 1337. ex Tabul. Massil. :
Et jam indiximus, si hoc continget, cavalcatas, ut subito possit adhiberi Succursus.
Occurrit passim, maxime vero apud Matthæum Paris in Addit. in Epist. Friderici II. Imper. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 1199. Rymer. tom. 2. pag. 322. 944. tom. 3. pag. 140. in Maceriis Insulæ Barbaræ tom. 1. pag. 151. apud Murator. tom. 8. col. 249. tom. 11. col. 278. Madox Formul. Anglic. pag. 423. etc. Hinc
[]« 2 succursus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 645c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUCCURSUS2
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
2. SUCCURSUS dicitur Ecclesia quæ alteri potiori auxilio est in administrandis plebi Christianæ sacramentis, nostris Secours, Eglise Succursale. Charta Galteri Episc. Lingon. ann. 1170. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 84 :
Decedentibus vero quoquo modo presbyteris jam dictæ parrochiæ amministrationem, quam Succursum consuevimus appellare, itidem et beneficium cum integritate vobis donando conferimus.
P. Carpentier, 1766.
Perperam hic Succursus de ecclesia succursali exponitur ; idem quippe est quod alibi dicitur Deportus ; quo sensu rursum occurrit in Charta Gauffr. Silvanect. episc. ann. 1186. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 442 :
Nos...... quæcumque prædecessor noster..... confirmavit,.... ratum habemus : inter quæ hæc propriis voluimus declarare notitiis, Succursum videlicet ecclesiarum suarum, quod eumdem libere habeant.
Alia Guidonis archiep. Senon. ann. 1187. ibid. tom. 12. col. 363 :
Concedimus etiam illis omnibus præfatis ecclesiis et in illis, quæ in posterum conferentur, Succursum, quotiescumque contigerit ecclesias vacare.
P. Carpentier, 1766.
Secours nostratibus, Pera, sacculus vel pannus vesti assutus, ut videtur, Gall. Poche vel Doublure. Lit. remiss. ann. 1425. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. [] 160 :
Le suppliant advisa que l'une d'icelles femmes avoit de l'argent ou Secours de sa robe, etc.