« »
 
[]« Sudarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 646c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUDARIUM
SUDARIUM, Vestis sacerdotalis, quæ alias Mappula. Vide Amalarium lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 24.
Est etiam Sudarium, veli, quo caput tegitur, species, quod σουδαροϰέφαλον appellatur in Nomocanone edito tom. 1. Monument. Eccl. Græcæ, cap. 251. Lexic. Gr. MS. Reg. sign. 2062 :
Σουδάριον, λεπτόν τι σϰέπασμα ἐϰ λίνου συνυφασμένον.
Alius Cod. 930 :
Σουδάριον, λεπτόν τι σϰέπας.
P. Carpentier, 1766.
Ceremon. MS. S. M. Crassens. ubi de vestimentis, quibus monachi mortui induuntur :
Abluto vero corpore, induatur cilicio et cuculla usque ad talos ;..... amictum, id est, Sudarium, super cucullam ponatur.
Vide Lavador.