« Sufficiens » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 648c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFICIENS1
SUFFICIENS, Natalitiis et dignitate insignis. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph.
reg. ch. 8 :
Johannes de Courciaco miles eidem Sode dixerat,.... quia non sunt hæreditagia pro tali rustico, quemadmodum tu es, sed pro quodam nobili homine et sufficienti, ut ego sum. Sufficientissimus militum,qui plurimos habet milites, ex Dudone lib. 3. apud Chesn. Hist. Norman. pag. 137 :
Quidam Satrapa nomine Tetboldus, dives opum, militumque Sufficientissimus, etc.
P. , 1766.
Sufficiens, Opposito sensu, pro eo nempe quod non est satis. Charta ann. 1222. ex Chartul.
AD. S. Germ. Prat. fol. 60. v° : Considerans dictus Odo, quod in hac ecclesia cum unius Sufficienti, id est, cum unius tantummodo cerei luminari diebus privatis celebraretur major Missa,... sufficientem redditum assignavit.Forte omissa est particula non ante sufficienti.