« »
 
[]« 4 suffragium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 650c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFRAGIUM4
4. SUFFRAGIUM, Auxilium. Synodus apud Vermeriam :
Statuimus illi Oeconomum persuadere, qui ei Suffragium, et Ecclesiæ sibi commissæ custodiam debitam et canonicam exhiberet.
Dudo lib. 3. de Actis Norman. pag. 98 :
Quin prece rex humili supplex pronusque requirit
Suffragia semet virtute tuaque tueri.
Sugerius in Ludovico VI :
Obsessis Suffragia accelerat.
Will. Tyrius lib. 20. cap. 24 :
Decretum est etiam, ut Domino quoque Imperatori Constantinopolitano, quia nobis vicinior et cæteris longe opulentior, facilius optata nobis posset ministrare Suffragia.
Thwroczius 1. part. cap. 11 :
Cum eos omnino navium carere scirent Suffragio, etc.
Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 165 :
Gandavenses leves et varii, non exspectato Suffragio, quod Rex Angliæ, non sine magnis sumptibus, illis præparaverat, Regi Franciæ manus dederunt. Pro abundantioris cautelæ Suffragio,
in Charta ann. 1319. Galli diceremus, Pour plus grande sûreté. Hinc Suffraganeus, adjutor, de qua voce supra.
P. Carpentier, 1766.
Annal. Victor. MSS. ad ann. 1378 :
Tunc non aderat Suffragium seu auxilium sufficiens, quo mediante contra dictum intrusum prævalere posset.
Vide mox Suffrator.
Suffragantia, et Suffragium, in Capitulari I. Caroli M. ann. 802. cap. 30. pro alimonia, vel auxilio.