« 7 suffragium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 650c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFRAGIUM7
7. SUFFRAGIUM, Perfugium. Will. Gemetic. monach. Hist. Norman. lib. 5. cap. 10 :
Odo vero atque Walerannus quærentes Suffragium vitæ, occuluerunt se Dorcasini castri munitione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Suffragia Extrema, Sacramenta quæ in extremo positis concedebantur, in eodem Cod. lib. 15. tit. 7.
de Scænicis leg. 1 : Sedula exploratione quæratur, an indulgeri his(Scænicis)necessitas poscat extrema Suffragia.
Suffragia, Orationes, quibus Dei Sanctorum Suffragia, seu auxilia imploramus.
Ugutio :
Suffragia proprie sunt orationes Sanctorum, quas pro nobis fundunt ad Dominum, et rogationes pro Christianis, quas eis fundimus.Evervinus Steinfeldensis de Hæreticis sui temporis pag. 457 :
In Suffragiis Sanctorum non confidunt, etc. Suffragia precum,in Epist. 73. inter Francicas tom. 1. Hist. Franc. Suffragia Sanctorum, apud Honorium Augustod. lib. 2. cap. 41. Fortunatus de Vita S. Martini lib. 1 :
Will. Brito lib. 1. Philipp. de S. Thoma Cantuar. :Suffragiisque tuis cœli fremit arduus axis.
Flodoardus lib. 14. Carm. 18 :Ecce tuis redeunt meritis ad propria saniOmnes infirmi, tua qui Suffragia poscunt.
Orationis Suffragium, apud Fulbertum Epist. 51. et Cæsarium lib. 6. cap. 5. Depositio super Vita et mirac. dom. Caroli ann. 1371. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 550 :Inde Carantocus secretis visibus AbbasAdmonitus Sancto Suffragia ferre laboris, etc.
Itemque tot Suffragia et orationes dicebat, etc.Henricus Rosla in Herlingsberga :
Infra :Ad consueta precum conversus munia, funditVota precesque pias, et te Suffragia poscitUtile perfugium, Mater Christi, miserorum.
Ita Silentiarius in Descript. S. Sophiæ part. 2. vers. 565. ψηφίδα usurpavit. Vide Concilium Moguntinum ann. 847. cap. 25. Vitam S. Rictrudis Abb. cap. 4. Miracula S. Richarii lib. 2. cap. 5. Alcuinum Epist. 32. etc.Eripiunt morti multos Suffragia Missæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Subphragia, Eadem notione, in vet. Cæremon. MS. B. M. Deauratæ Tolos. : Non dicuntur Subphragia sanctorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Suffragia, Orationes Monachorum, aliaque eorumdem pia opera, in quorum participationem
admittebantur laici. Charta ann. circ. 1063. ex Schedis Præs. :
Volentes participem facere benefactorum seu Suffragiorum dicti Ordinis, statuerunt, etc.Charta ann. 1171. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 127 :
Salvis tantummodo mihi et hæredibus meis ejusdem Ecclesiæ orationibus et eleemosynæ Suffragiis.Alia ann. 1219. ibid. pag. 189 :
Dicti vero Canonici receperunt me et dominam matrem meam specialiter in orationibus suis et Suffragiis domus suæ in perpetuum.Vide Benefactum 2. et Fraternitas 5.
Suffragia, appellantur etiam Orationes, quæ pro defunctis dicuntur, quod pro iis Sanctorum
suffragia invocentur. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 55 :
Inclinant ad chorum, donec Suffragia finiantur, solus Sacerdos inter Suffragia erectus stabit contra altare, etc.Vide Statuta antiqua Ord. Cartusiensis 1. parte cap. 43. § 76. Charta Henrici Reg. Angl. ann. 1457. in Chron. Joh. Whethamstedii pag. 422 :
Donentur...... 45. libræ annuæ pro Missis, Suffragiis et obitibus habendis, et elemosina danda, pro animabus dictorum Ducis Comitis et domini sic occisorum.