« »
 
[]« Suffusum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 651b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFUSUM
SUFFUSUM. Formula 35. ex Lindenbr. 11. ex Marculfo lib. 1 :
Itemque victum [] ad caballos eorum, fœno carra tanta, Suffuso modios tantos.
Vetus Charta Aldrici Episc. Cenoman. n. 56 :
Et debentur inde de pastione inter frumentum et sigale modii 34. et sextaria novem Sufuso de avena modii 444.
Annonæ species videtur.
Suffusa, Eadem, ut videtur, notione, tametsi incerta : neque enim putem huc pertinere vocem superfusum, in leg. 4. Cod. Th. de Censitoribus (13, 11.) pro eo, quod supra quam æquum est, imponitur. Charta ann. 950. apud Meurissium in Episcopis Metensibus pag. 137 :
Forestam nihilominus, quæ dicitur Heis, cum integro banno eidem loco concedimus, in omnes usus cum reditibus suis, id est croada et Suffusa, quas debent solvere, quicumque de adjacentibus exinde voluerit focariam de mortua silva habere, et plaustra ad aratra sua, stabula etiam facere.
Alia Leonis IX. PP. ibid. pag. 356 :
Cum silva, quæ vocatur Heis, et cum omni utilitate vel Suffusa ejusdem silvæ.
Aliud a Suffuso videtur esse : nec absurde de jure suffundendi vel cædendi ligna intelligeretur.
P. Carpentier, 1766.
Mallem de Opera, quam subditi ac rustici terram ligone suffodiendo dominis suis præstant, intelligere.