« »
 
[]« Sulcia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 653a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SULCIA
SULCIA. Capitulare de Villis cap. 34 :
Lardum, siccum, Sulcia, niusultus, vinum, acetum, etc.
Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 220. voce Sulza. Helmodus lib. 1. cap. 77 :
Item conqueruntur ii, qui sunt Luneburg, quod Sulcia nostra deteriorata sit propter Sulciam, quam cœpistis habere Thodeslo.
Ad marginem editor :
Salina Luneburgensis.
Ab eo hausit Hermannus de Lerbeke in Chronico Comitum Scha wenburgensium pag. 18. Est ergo sulcia salina, et sal in laudato Capitulari : Salts Germanis dicitur. Vide Sulsus et Sulzica.