« »
 
[]« Summissarii » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 655b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUMMISSARII
SUMMISSARII, Presbyteri in Ecclesia Argentinensi inferioris ordinis, quibus ex officio competit majus sacrum seu Summam Missam, ut vocant, celebrare ; unde vocis origo : id quippe inter eorum officia præcipuum est, etsi alia ipsis committantur, ut ex subjiciendis videre est. Ordinar. Eccl. Argent. apud Martenium de Divin. Offic. pag. 209 :
Quo finito, cantor vadat ad cameram exuendo se, quia in reliquo officio Summissarius potest supplere vices ejus.
Ibid. pag. 449. ex eodem Ordin. :
Postea legantur lectiones a Summissariis, a majore incipientes, etc.
Statuta ejusd. Eccl. Argent. ann. 1400. ibid. pag. 615 :
Item, quod Summissarii chori ecclesiæ prædictæ intitulati ad Missas ipsorum, debitis temporibus in choro pro horis canonicis et divinis officiis incipiendis et finiendis...... repræsentent se.
Denique pag. 617 :
Item, tam majores quam minores levitæ chori sæpedicti Summissarios et annimissarios descendendo de camera, et ascendendo eamdem, ante et post Missam eorumdem præcedant et associent,... quodque majores levitæ prædicti sequantur et associent Summissarium, post Missam usque ad gradus dormitorii.
Protestatio canonicorum Eccl. S. Thomæ, S. Petri Junioris et S. Petri Senioris ann. 1525. apud Lud. La Guille inter Instr. Hist. Alsat. pag. 111 :
Theobaldus Balthener, Jacobus Sculteti Summissarii, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vel quod iis solis liceret in summo sive majori altari sacram liturgiam peragere, ut discimus ex Statutis MSS. eccl. S. Thomæ ejusdem urbis fol. 22 :
Cum præter Summissarium in ecclesia nostra in summo altari ad officium chori nulli celebrare licet, etc.
Cum autem sex tantum essent Summissarii in ea ecclesia ipsisque hoc officium nimis grave visum fuisset, instituti sunt in eorum subsidium Vicarii summissarii, quos Assiduos vocarunt, quique interdum in laudatis Statutis Semisummissarii nuncupantur, quod dimidia tantum parte redituum, quos Summissarii percipiebant, fruerentur. Nolim tamen præstare vocis hujus originem aut a Summa missa aut a Summo altari esse deducendam ; sic quippe forsan appellati sunt, quod canonicis submissi et eorum vicarii proprie essent. Vide Summissus.