« Sumptum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 656a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUMPTUM
SUMPTUM, Exemplum, descriptio, Gallis Copie : hinc fortassis Sumptor et
Sumptores, de quibus supra, Librarii, exscriptores, Gall. Copistes.
Rollandinus in Summa Notarii :
Exemplum, quod etiam vocatur Intextum, vel Sumptum. est scriptura exemplata generata, vel sumpta ex priori sive originali scriptura.Charta ann. 1305. apud Rymer. tom. 2. pag. 959 :
Prædictum transcriptum, exemplum, seu Sumptum per me a suo originali transumptum.Ibid. :
Prædictum exemplum seu Sumptum cum suo originali reperi concordare.Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 56 :
Nunc quære tuum Sumptum, et fac quod tua hæreditas sit secundum legem et veritatem et rationem... Tunc respondit Ratfred se ibi non habere Sumptum, quia non erant ibi sui pagenses. Deinde Salomon dixit : do tibi spatium x. dierum ut congreges tuum Sumptum et tuos testes in aulam Penhart. Tunc confessus est Ratfred se non habere testes vel Sumptum, unde posset facere quod haberet hæreditatem in Bain.Vide supra Sumptare.