« Superaltare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 659b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERALTARE
SUPERALTARE, bifariam sumi videtur, nempe pro Ciborio, quod altari imminet, et Altari
portatili.
Superaltare, priori notione, usurpat Joannes Beka in Egilbodo Episc. Traject. 13 :
Obtulit eidem Ecclesiæ de liberali munificentia Superaltare totum aureum, cum multimodis gemmis incomparabilis pretii valde fulgidum, de cujus cacumine lapis, ut fertur, Hostularius furtive sublatus fuit, qui nocturnis temporibus totum sacrarium radiis emicantibus illustrabat.Vitæ Abbatum S. Albani pag. 71 :
Ipsius enim fratris Guillelmi manu tabula picta ante altare B. Virginis, cum Superaltari cælato, et Cruce superposita, etc.
Superaltare, Altera notione. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 4 :
Nec Missæ nisi in altaribus et Superaltaribus consecratis aliqualiter celebrentur.Inquisitiones Archidiaconorum diœcesis Lincolniensis ann. 1233. cap. 40 :
An Superaltaria sint honesta, et non molentur super ea colores, et quæ Ecclesiæ sint dedicandæ ?Concilium Sarisberiense ann. 1217. cap. 40 :
Superaltaria nimis stricta non habeant, super quæ periculose celebratur ; sed competenter ampla.Inventarium Ecclesiæ Eboracensis in Monastico Angl. tom. 3. pag. 174 :
Item unum Superaltare pretiosum de jaspide, ornatum in circumferentiis cum argento et auro, ac lapidibus pretiosis subtilis. Item unum Superaltare de rubeo jaspide ornata in circumferentiis cum cupro deaurato. Idem duo Superaltaria de rubeo marmore, ornata cum argento, quorum unum stat super 4. pedes argenti, et alterum sine pedibus, super quem S. Joannes celebravit, quando sibi apparuit Spiritus sanctus, ut in sua legenda patet.Inventarium Eccl. S. Pauli Londinensis ibid. pag. 313 :
Superaltare de jaspide ornatum capsa argentea deaurata, et dedicata in honore B. Mariæ et omnium Virginum.Pag. 331 :
Tria Superaltaria benedicta, 7. osculatoria, etc.Pag. 333 :
Unum Superaltare de jaspide, incluso platis argenteis deauratis, in quo continentur reliquiæ Sanctorum, etc.Ibidem part. 2. pag. 84 :
Item sex Superaltaria, videlicet unum de jaspide lapide argento ligato, et deaurato ; et unum de alabastro, et alia 4. de marmore.Ex quibus omnibus confici videtur superaltare idem esse, quod tabula itineraria, seu altare portatile, quod altari non dedicato superponatur.